Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

VII. ERDÉLYI, HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1527-ben.

TIORVÁT- É S TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 173 seit Maiestas Yestra, quod Nonnulli ex nobis seripserant Maies­tati Vestre, respectu aliquarum oppressionum et miseriarum nostrarum, ac respectu Castrorum finitimorum. Omnino iam expectabamus providentiam a Maiestate Vestra. Preterea sciat etiam Maiestas Vestra, quod adhuc nulla providencia est Cas­tro Byhag ab Francisco Bathyany, qui in Castro non tenet ul­tra quam quinque homines, Incole vero Civitatis in dies rece­dunt alias habitare. In ipso enim Byhag, usque Banatum ip­sius Francisci Bathyany, Semper tenti sunt Centum Equites, et centum pixidiarii, qui Franciscus adhuc nunquam inter nos fűit. Nunquam se promisimus condam Regi Serenissimo Hun­garie, usque Maiestati Vestre, eura nobis habere pro Bano. Sed respectu ac intuitu Maiestatis Vestre, si dictus Franciscus Ba­thyany inter nos habitare vult, et illis, quibus debitor est, Ma­iestati Vestre servire, Nos in hoc secundum mandatum Maies­tatis Vestre volumus ; quare supplicamus Maiestati Vestre, quod nulluni Banum inter nos facere dignetur, qui inter nos mauere non vult. Pro ceteris Castris finitimis, ut prius seripsimus Maie­stati Vestre, ut erga ipsa Castra absque procrastinatione pro­videre dignetur Maiestas. Quare timemus, quia tarele nobis re­lationes veniunt a Maiestate Vestra, quod non tantum unum Castrum, sed totam terram perdemus. Insuper intuitu Stipendii, quod iam reservavimus, supplicamus Maiestati Vestre humilli­me, ut Maiestas Vestra eundem Stipendium mox absque ulte­riori procrastinacioue nobis dari et persolvi facere committeret et iuberet. Proinde Maiestati Vestre supplicamus humillime pro moneta, ut huiusmodi monetam Maiestas Vestra dare co­mitteret, ut eandem absque magno damno exponere possemus. In hoc Regno necessarium esset tali moneta: floreni Hungarici, ac denarii antiqui Hungaricales, grossi vulgo Rypparii et Cru­ciferi, isti poterunt bene expensare in hac terra. Preterea, Se­renissime Rex, Marthalosii, quos Nobis promisit Maiestas Ves­tra, nondum venerunt, sed supplicamus Maiestati Vestre, dig­netur eosdem absque ulteriori dilacione mittere; Quia summa necesitas est ipsos terre sive Regno Carinthie, ut et nobis. Insuper audivimus, quod de illis Mille Equis, quos nobis Maiestas Vestra spoponderat, dedit Maiestas Vestra Francisco Bathyany ducentos Equites, quod omnino est contra Maiesta-

Next

/
Thumbnails
Contents