Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
V. JÁNOS KIRÁLY BUDAI ORSZÁGGYŰLÉSE. 1527. Marcziusban.
J 527. MÁRCZIUSBAN. 121 dominorum suorum, sue fidei creditorum, exierunt, in perpetuum Notam Infidelitatis incun-ant, Et quod istorum vniuersa bona et quelibet jura possessionaria, Bunemerentibus conferantur, Talesque homines scelerati reatus eorura penam in sempiternum luant, et defleant, ceterisque in perpetuum eant notabile in exemplum ; Si aliquo casu penam mortis euitare possint, Nunquam tarnen ad aliquod honoris culmen, neque ad aliqua officia ascendere et assumere possint, Et neque eciam gracia Regis possit illis suffragare. (XXII.) Item, Exquo Dominus Ferdinandus Rex Bohemie etc. plurimas litteras multis módis, nunc impressas, nunc autem manuscriptas diuersis hominibus mittit, per quos publicam nostram quietem perturbare nititur, de qua re non est dubium, quia ex inductu illorum facciosorum infidelium, qui Posonij morantur. perpetratur; propterea communi omnium edicto statutum est, Quod a modo deinceps, Quicunque huiusmodi litteras acciperet aut periegeret, vei eas alteri daret, aut legacione aduersa ipsius Domini Ferdinandi vteretur, extunc mox et defacto in Crimen lese Maiestatis, per hocque perpetuam Notam Infidelitatis incurrat eo facto. (XXIII.) Item, Quia Expedicio Bellica, que instat, copiam expostulat gencium, plurima eciam loca et f'ere vbi Cesar Thurcorum hoc Regnum, estate preterita combussit, maximé fame et victuídium inopia laborant, propterea Maiestas sua per totum hoc Regnum unam mensuram rerum omnium vendibilium preparari faciat, et per singulos Regni Comitatus dirigere faciat Comitibus et Vice Comitibus, sub amissione honoris et vniuersorum Bonorum eorundem, committat, vt juxta eandem mensuram, res quilibet suas vendat, et quod vnicuique rei precium mox et defacto defalcetur, atque determinetur. (XXIV.) Item, Si quis res suas cum illa mensura, qua statutum erit, 11011 mensurabit, et si precio grandiori vendere voluerit, prout deliberatuin f'uit, extunc amittat vniuersas tales res suas vendibiles. (XXV.) Item, Quod militancium quilibet juxta Regestum super rebus impositum vtatur, si quis vero contrarium f'ecerit, agnita veritate mox penam capitis subeat.