Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
V. JÁNOS KIRÁLY BUDAI ORSZÁGGYŰLÉSE. 1527. Marcziusban.
122 JÁNOS K.IIÍÁLY BUDAI ORSZÁGGYŰLÉSE. (XXVI.) Item, Quod Regnum Sclauonie et Transsiluania, Exquo ipsis maliim ita est proximum, vt liuic Regno, sub eadem eonstitucione ad defensionem Regni facta, sint astricti et obligati. (XXVII.) Item, Et quod mete iam sepius per diuersos Regni Judices cum Cumanis et Filisteis ac Nobilibus ereete et deambulate sunt, Rursus secundum priorem Metalem Reambulacionem erigantur, tani in terris, quam in aquis, et quod committat Maiestas sua Prouisori Curie sue Maiestatis, vt prefatos Cumanos et Pliilisteos ad liec obseruanda et pro rato liabenda cómpellát, Ad que firmanda Maiestas Regia det litteras preceptorias ipsis Cumanis et Filisteis. (XXVI11.) Item, Quod pecora et pecudes eciam Res a Jobagionibus sue Maiestatis, qui in presenti disturbio perierunt, et vxore et heredibus carent, et per consequens ad Maiestatem suam sunt deuolute, que omnia perquisita et inuenta pro vsu coquine sue Maiestatis, et pro eclifieio ruptarum Ecclesiarum, vbi tales homines decessisse contigit, in bonis sue Maiestatis conuertantur. (XXIX.) Item, Quod ab officialibus prioribus, ad quos aliqua suspicio haberetur, videlicet Reruin et Bonorum sue Maiestatis racio accipiatur, Tales euiuscunque condicionis liomines existant, Si autem aliquis horum iniustam prebuisset racioneni, de nouo racio accipiatur. (XXX.) Item, Quod Bona et Res Dominorum Prelatorum et Baronum defunctorum omnino requirantur, que omnia 111anibus Regie Maiestatis administrentur, de qua re eciam in articulis pro f'esto Beati Martini editis singularis facta est mencio, et tandem requisitas ad defensionem Regni sua Maiestas exponat. (XXXI.) Item, Quod Maiestas Regia mox et defacto in omnibus ciuitatibus intra ambitum Regni huius Hungarie existentibus et habitis faciat, sub grandi Maiestatis sue Regia vlcione et pena, proclamare, Quod quilibet mercatorum et questuariorum eorum res vendibiles, quas in vsum Regni liuc