Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
V. JÁNOS KIRÁLY BUDAI ORSZÁGGYŰLÉSE. 1527. Marcziusban.
118 JÁNOS K.IIÍÁLY BUDAI ORSZÁGGYŰLÉSE. suam tutauerunt, nisi liijs depredacionibus, quas post Thesaurarium facere consuenerunt. (Y.) Item, Quod mox et defacto post eleccionem Thesaurariorum et hominum, qui administratores sunt, ad hanc deciinam connumerandam et eolligendam exeant. (VI.) Item, Quod hij Thesaurarij semper cum Maiestate Regia siiit, ne propter eorum absenciam Regno vel Maiestati sue aliquod malum oriri possit. (Vn.) Item, Quod Maiestas sua Regia, Subsidium Maiestati sue Albe, tempore felicis Coronacionis sue, ad festum Béati Georgij martyris proxime oblatum, supersedeat ; Ex quo nunc Regnicole tantum oneris acceperunt Et ad aliqua annorum curricula vniuersum Regnum ab aliqua Taxa eciam lucri Camere Maiestatis sue supportet. (VIII.) Item, Quod nemo Regnicolarum, cuiuscunque ordinis sit, ab liac salubri solucione exemptus et supportatus esse possit. Quia commune est periculum, communi ergo adiuuamine debet auerti, propterea quicunque sibi aliqua via hanc decim am cum Maiestate sua aut Thesaurario acquisita, quauis occasione et colore deputari facérét, vel se exemptum reddi curaret, extunc talis in eo onere condempnetur, quo proditor Regni Hungarie possit. (IX.) Item, Si quis Rusticorum hanc rebellionem aliquo pacto facere attentaret, extunc mox et defacto absque omni misericordia Rebus omnibus priuetur. Et si possessio vbi talis malefactor extiterit, talem malefactorem 11011 detinuerit, extunc in eandem penam incurrat. (X.) Item, Si quis huic sancte Constitucioni contraire attentaret, et Rebellionis spiritu inflaretur, extunc rebellis publice vtilitatis infestator publicum malum subeat et paciatur, in amissione capitis condemnetur, et ue Maiestas Regia, aut Regnum aliquo pacto graciam capitis tali rebellioso facere possit. (XI.) Item , Quod hec Expedicio , que Salutem patrie, omniumque nostrum eliberacionem a manibus hostium respi-