Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
V. JÁNOS KIRÁLY BUDAI ORSZÁGGYŰLÉSE. 1527. Marcziusban.
1527. MÁRGZIL'SBAN. 119 ciimt, vt celerius administretur, ne in defectu pecuiiiarum aliquis defectus esse possit, exquo auteni nemo dat preter hoc illiquid, quod possidet, propterea quilibet ad festum Beati Georgij martyris proxime venturum, vbi interim dicatores vei administratores tales decimas connumerabunt, juxta rerum quantitatem prestito Juramento homini, per Regiam Maiestatem et Thes aurarios ad hoc deputato, decimam partém exoluat, Si uero qnis contrarium facere attentaret quouis modo, extunc in amissione capitis conuincatur eo facto. (XII.) Item, Quod Maiestas sua Regia nunquam de cetero Regnum hoc ad hanc decimalem solucionem coartabit, literas suas ílegias det, in quibus Maiestas sua super hac re promittat Regno, et quod Regnicole ad exercituandum non cogantur, nisi qui vltro stipendium leuauerint, preter eum casum, si vterque Cesar, aut alter eorum Regnum hoc inuaderet. (XIII.) Item, Quod illorum infidelium Bona et Jura possessionaria, qui contra publicam patrie salutem, contraque libertatem Regni, ac in preiudicium Sacre Gorone, post Coronacionem Maiestatis sue Regie AJbe, pro festő Beati Martini Episcopi et Confessoris factam, Rebellionis spiritu ducti, Serenissimum principem, Dominum Ferdinandum Regem Bohemie etc. in Regem Hungarie proclamarunt, et in despectuüi Regium, vexillum appendi curarunt, Maiestas sua illis conferat, qui de Maiestate sua Bene, ac vt fideles optime merentur. (XIV.) Item, Militaribus hominibus, qui apud illos infideles sunt, Maiestas sua vnum breuem terminum, Dominicam videlicet Ramispalmarum indicat, quo ad obedienciam veniant. Qui si venerint liene quidem, alioquin et eos adueniente termino et illis non comparentibus, Maiestas sua modo simili eosdem puniat. (XV.) Item, Quod Maiestas sua Jurisperitos, si qui in hoc Regno sunt, tot eligat, quot videbuntur, Qui cuncta Decreta et omnes articulos ruminent et expurgent, Decretumquc- in veram formám redigant, Cum pleraque sunt et in Decretis, et in Articulis, que superfl.ua sunt, vel que saltem pro conducenda re et causa alicui priuate persone sunt appoeita.