Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)
quarta proxima ante festum Penthecostes, anno domini M° CCCC° XX 0- IIP . Nobis itaque feria secunda proxima post festum beate Petronelle virginis imacum provincie nobilibus, in sede nostra iudiciaria sedentibus, Paulus de Sagh pro antefato Beleed de Loos cum procuratoriis literis nostris iuxta continenciam aliarum literarum nostrarum prorogatoriarum in figura nostri iudicii comparendo, contra prefatum Anthonium allegavit eo modo, quod ipse Anthonius de Punie memorato magistro Beleed duobus milibus cillindrinorum {vagy: allindrinorum) ac Ladislaus fráter eiusdem carnalis sexaginta vulgo Leetz dictis eidem magistro Beled debitorie tenerentur, de quibus ad sepissimas peticiones eiusdem satisfacere recusassent, ex parte quorum iudicium et iusticiam habere vellet iusticia mediante, quo audito Thomas filius Stephani de memorata Punie pro prefatis Anthonio et Ladislao cum procuratoriis literis nostris corani nobis comparendo, eosdem in totali premissa accione et acquisicione ipsius magistri Beled penitus et per omnia innocentes fore allegabat, dictusque Paulus nobis requirentibus premissa nullo aliquo evidenti documento comprobabat, sed per nos sibi ex parte antefatorum Anthonii et Ladislai iudicium fieri postulabat; pro eo nos iudicantes commiseramus eo modo, ut quilibet eorum solis ipsorum in personis super premissis corani nobis sacramentimi prestare debuissent, et quia procurator ipsorum in causam attractorum de huiusmodi nostro iudicio contentari noluit, obhoc nos ipsam causam ad octavas festi beati Michaelis archangeli nunc proxime affuturi in curiam vestram regiam prelatorumque et baronum vestrorum examini et deliberacioni duximus transmittendam. Datum in Vyker, in termino prenotato, anno domini superius expresso. Zárlatán három pecsét nyomaival ; eredetije a N. Múzeumban. Ugyanott megvan Zsigmond királynak 1426-ban Pozsonyban febr. 19-én kelt a vasvári káptalanhoz intézett levele, hogy Lozsi Beled, Pinnyei István fiai Antal- és Lászlónak és Miklós fia Lászlónak egy jobbágyukat és két ménesbeli lovát erőszakkal elvitetvén, a káptalan e panaszt vizsgálja meg.