Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)

52. A vasvári káptalan előtt Cziráki Tamás, Czirák, Veszkény, Peresznye és Család nevű birtokokat nejétől Kata asszonytól Bedefalvi László leányától kétszáz márka dénárért kiváltja. 1423. od. íj. Nos capitulum ecclesie Castriferrei memorie commen­damus, quod nobilis domina Katherina nominata pridem relieta Ladislai de Harka nunc vero consors Thome filii Mychk de Zyrak filia scilicet Ladislai de Bedefolua corani nobis personaliter constituta oraculo vive vocis confessa extitit in hunc modum, quod quia prefatus Thomas dominus et maritus suus de et super ducentis marcis denariorum viennensium marcam quamlibet decem pensis computando, pro quibus possessiones seu porciones possessionarias (így) Zyrak predictam Vezeken, Peresnye et Chalad vocate (így), per prefatum Ladislaum de Harka pridem dominimi et maritum suum vigore aliarum literarum nostrarum obliga­toriarum ac eciam aliarum literarum exinde confectarum sibi donate et collate et apud manus suas fuissent impignorate, sibi omnimodam impendisset satisfaccionem, ob hoc ipsa eundem Thomam super solucione et restitucione premis­sarum ducentarum marcarum denariorum pure et per omnia expeditum reddidisset atque satisfactum, premissasque pos­sessiones et porciones possessionarias curri omnibus earum utilitatibus et pertinenciis quibuslibet quovis nominis vocabulo vocitatis eidem Thome pieno iure pacifice remisisset et resignasset imo reddidit et commisit ac remisit et resignavit coram nobis vigore presencium mediante. Datum in festo beati Colomanni martyris, anno domini Millesimo quadrin­gentesimo vigesimo tercio. Hátlapján pecsét nyomaival; eredetije a gr. Esterházy cs. galantai ltárában. 27. 59.

Next

/
Thumbnails
Contents