Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)
coclearia, unum balteum, boves unius aratri, viginti quatuor scrophas, quinque vaccas et nodulos ad duos strangulos sufficientes, nec non alia clenodia et utilitates domus a pre fata domina Clara matre ipsius domine Scolastice abstulerit, et apud se reservaverit, nilque tandem de eisdem restituerit, sacramentum prestare debeant et teneantur. Et quia ad esti macionem predictarum porcionum possessionariarum annotati condam Ladislai de Laak faciendam nostri executores ne cessarie erant transmittendi, ideo vestris discrecionibus in virtute sancte obediencie et sub excommunicacionis pena districte precipiendo mandamus, quatenus octavo die festi beati Michaelis archangeli proxime venturi et aliis diebus ad id aptis et sufficicientibus ad facies porcionum possessio nariarum prefati condam Ladislai de Laak ubilibet habitarum, vicinis et commetaneis earumdem universis inibi legtime con vocatis et partibus vel earum legitimis procuratoribus pre sentibus accedendo easdem revidere et mensurare, ubi vero mensurari non posset visu considerare qualitatem et quanti tatem earumdem ac fructuositatem, solum deum pre oculis habendo, estimare debeatis, et tandem huiusmodi revisionis, mensuracionis et estimacionis seriem ad sextum diem pre dicti octavi diei nobis conscienciose rescribatis, presentes in specie remittendo. Dátum Jaurini, sexto die termini pre notati, anno domini M° CCCC° vicesimo. К i v ü 1 : Discretis viris dominis Nicolao de Chepregh et altero Nicolao de Perezteg ecclesiarum plebanis. | \ и&ШШШ&Я f • «ИШЙ^** W i Pi Ugyancsak kiviil: Ville estimande sunt Laak, Dalka, Perechke, Zentmihal. Partes personaliter, quia estimacio fieri non potuit, ideo estimetur altera vice, octavo die Purificacionis per dominos Ladislaum de Geresd, Jacobum [de Kaal et. Stephanum de Iwan (ezek odavaló plébánosok voltak). Zárlatán zöld viaszba nyomott pecsét nyomaival ; eredetije a N. Múzeumban. Ugyanott megvan a föesperes bizonyságlevele, hogy Scolastica asszonyház esküt 1420ban okt. 8án letette.