Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)
39. Kanizsai István főispán saját, ugy nagybátyja Kanizsai István zágrábi püspök és testvére Kanizsai János esztergomi érsek lelki üdveért Szentgyörgy és Höflein nevű birtokokban egy curiát és szántóföldeket, Rovo és Szántó nevű birtokokban a jobbágyok földjei után járó adózást^ és Oszlop vára szomszédságában Magyartelek nevű pusztát a minoriták kismartoni monostorának adományozza. Csapod, 1420. körül, nov. д. Stephanus de Kanisa alias ianitorum regalium magister, nunc vero comes comitatus Soproniensis et Ladislaus filius eiusdem de eadem, omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presentes literas nostras inspecturis salutem in omnium salvatore. Cum salus eterna beatitudoque regni celorum bonis operibus et iustis elemosinis pura intencione veraque devocione totis viribus sint comparanda, ad univer sorum igitur noticiam harum serie volumus pervenire, quod nos cupientes choris angelorum interesse, cum beatissimisque spiritibus glorie conditoris assistere, splendidissimumque vul tum Christi intueri, incorrumcionis perpetue munere letari, ob remedium et salutem anime nostre, necnon animarum reverendissimorum in Christo patrum olim dominorum Stephani Zagrabiensis ecclesie episcopi et Johannis Strigoniensis archi episcopi, parentumque et predecessorum ac successorum nostrorum universorum vivorum et mortuorum animarum unum fundum curie nostre in possessione nostra Zenthgyurgh habitam, simulcum vineis, terris arabilibus ceterisque cunctis utilitatibus ad eundem fundum spectantibus, item unum pratum seu fenile nostrum rotundum in territorio eiusdem ville nostre Zentgyurgh adiacentem sub falcaturis, accumu lacionibus et introduccionibus erga nos possessis, in Heuflingh terras nostras arabiles nostram porcionem concernentes, sub aracionibus, messibus et introduccionibus et unum pratum orto eiusdem nostre Heuflingh habitum sub eisdem amministracionibus erga nos possessis. (De tributo) eiusdem Heuflingh semper annuatim sexa ginta tynas vini, cum eadem tyna os recipi et usi