Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)

vero ab altera Nicolaus Himfy de Remethe similiter per­sonaliter coram nobis constituti, per easdem partes in alter­utrum confessum extitit vive vocis oraculo in lume modum, quod quia ipse Georgius nutu divino disponente gravi in­firmitate paralitica usque ad contraccionem quarumlibet venarum et nervorum a diuturnis temporibus in lecto egri­tudinis decubuisset, decumberetque de presenti, occasione cuius ac plurimorum spoliorum et depredacionum in distur­bio iam sedato usque ad extremam devenisset paupertatem, quandam filiam suam Margaretha vocatam, cui in spon­salibus, clenodiis, vestimentis, ornamentis sponsalibus iuxta decenciam sui generis nobilitaris, prout debuisset, providere non valuisset, sed ipse Nicolaus Hymfy sponsus suus ea omnia propriis suis sumtibus et expensis disposuisset, in aliis suis eciam agendis prosperis et adversis sibi ac ipsorum prolibus pluribus generibus beneficiorum habundanter et liberaliter subvenisset, subveniretque eciam de presenti, ideo ipsi scilicet Georgius de Vicza et domina consors eiusdem eundem Nicolaum in filium adoptivum recepissent et assum­sissent, imo receperunt et assumserunt nostri in presencia talimodo, quod ipsi premissorum beneficiorum in recompen­sam quarumlibet possessionum, porcionum et iurium pos­sessionariorum ipsorum intra ambitum huius regni Hungarie ubilibet et in quibuslibet comitatibus habitorum et existen­cium, sexum masculinum concernencium, quocunque nominis vocabulo vocitatarum, integram quartam partem, exceptis aliis possessionibus, porcionibus et iuribus possessionariis emticiis et impignoraticiis sexum femineum concernentibus ubilibet et in quibuslibet locis seu comitatibus adiacentibus, ex quibus eadem domina Margaretha porciones iuxta regni consvetudinem poterit obtinere, cum omnibus utilitatibus terris scilicet arabilibus cultis et incultis, pratis, fenilibus, silvis, nemoribus, rubetis, aquis aquarumque decursibus, piscinis, retibus, piscaturis, moìendinis et locis molendino­rum, montibus, vallibus ac iuribus et promonthoriis vinea­rum proventibusque earumdem et aliarum quarumlibet utili­tatum integritatibus, quovis nominis vocabulo vocitatis, ad ipsam quartam partem totalium possessionum et porcionum

Next

/
Thumbnails
Contents