Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)

vatore. Ad universorum tam presencium quam futurorum noticiam harum serie volumus pervenire. Quod Petrus filius Nicolai de Ond et Thomas filius Johannis de Soklo pro se personaliter ac pro Petro, Jacobo et Mathia filiis eiusdem Petri, necnon Simone, Andrea et Benedicto filiis ipsius Thome, quorum onera et gravamina, si iidem in subscriptis persistere nollent, per omnia in se assummendo coram nobis constituti per eosdem Petrum et Thomam, iamdictis nominibus con­fessum extitit nostri in presencia in hunc modum, quod quia ipsi unacum Matheo et Johanne filiis Alexi magni de Somos de comitatu Zarandiensi ex una progenie et generacione originem haberent et fratres divisionales existerent, ob hoc ipsi scilicet Petrus et Thomas ac filii eorumdem prenotati, eosdem in possessionibus et iuribus ipsorum possessionariis porcionatos facere intenderent, rectas tercias partes univer­sarum et quarumlibet possessionum et iurium possessio­nariorum ipsorum in comitatu Soproniensi existencium, per prenominatos Petrum es Thomam acquisitarum, et signanter possessionum Ond predicte, Zaka et Danyelchenky voca­tarum, necnon unam sessionem seu curiam ipsorum propriam integram in eadem Danyelchenky, item porcionum posses­sionariarum in possessionibus Agyagos et Heweychalad vo­catis habitarum, cum omnibus utilitatibus videlicet terris ara­bilibus cultis et incultis, silvis, pratis nemoribus, montibus, vineis, molendinis, aquis aquarumque decursibus et quibus­libet aliis utilitatum integritatibus, quovis nominis vocabulo vocitatis, ad easdem spectantibus, ob amorem fraternalem, memoratis Matheo et Johanni, ipsorumque heredibus et succes­soribus universis in perpetuum dedissent, contulissent et tra­didissent imo supradicti Petrus et Thomas in suis et dictorum filiorum nominibus dederunt, contulerunt et tradiderunt coram nobis iure perpetuo et irrevocabiliter possidendas, tenendas, pariter et habendas. In cuius rei memóriám firmitatemque per­petuam presentes literas nostras privilegiales pendenti sigilli nostri munimine roboratas duximus concedendas, communi iusticia et lege regni requirente. Datum die dominico proximo post festum visitacionis beate Marie virginis, anno domini Millesimo quadringentesimo tricesimo sexto.

Next

/
Thumbnails
Contents