Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)
voluissent, qui quidem Nìcolaus, Johannes, Paulus et Ladislaus de Waag, ut satagentes dictam medietatem possessionis ulterius conservare, prescriptas duodecim marcas denariorum ab eisdem exponentibus ad sepissimas ipsorum moniciones recipére et levare, ipsamque medietatem possessionis eisdem remittere et resignare recusassent et recusarent eciam de presenti, in ipsorum iuris preiudicium et damnum valdemagnum, supplicane pretitulatus exponens, suo et aliorum quorum supra nominibus, super premissis per nostram maiestatem ipsis, prout iusturn foret, opportune provider!. Et quia nos neminem regnicolarum nostrorum suis iustis iuribus destituì volumus et privari, igitur fidelitati vestre firmissime precipientes mandamus, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fidedignum, quo presente Thomas de prefata Waag vel Lucas de Thata aut Josa de eadem, ceu Dominicus de Paztor aliis absentibus homo noster, ad Nicolaum, Johannem, Paulum et Ladislaum predictos, accedendo ammoneat eosdem verbo nostro, ut ipsi, rehabitis et receptis a prenotatis exponentibus dictis duodecim marcis denariorum, pro quibus, ut premittitur, dieta medietas possessionis per prefatos Johannem et Georgium filios Blasii dicto Nicolao de Zyrak fuisset impignorata, ipsam medietatem possessionis Rehteg vocate eisdem exponentibus remittere et resignare debeant et teneantur, ubi autem iidem Nicolaus, Johannes, Paulus et Ladislaus de Waag aliqua plura iura seu literalia instrumenta circa dictam medietatem possessionis preter preexhibitam literam impignoraticiam se habere allegaverint, extunc eosdem Nicolaum, Johannem, Paulum et Ladislaum contra ipsos exponentes ad octavas festi beati Georgii martyris proxime venturas premissa eorum iura et literalia instrumenta, si que in facto huiusmodi medietatis possessionis preter exhibita haberent confecta, exhibituros ac finalem conclusionem facto in premisso recepturos nostram evocet in presenciam, litis pendencia, si qua foret inter ipsos, non obstante, insinuando eisdem, ut si venerint et premissa eorum iura, literaliaque instrumenta exhibuerint benequidem, alioquin non obstante ipsorum absencia et non veniencia eosdem exponentes in