Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)
ipsius monasterii et suorum rectorum grande preiudicium et iacturam ; adiciens ipse abbas similiter protestando, quod quamquam ipse sua et ipsius monasterii prepediente penuria ad presens predicta tributa et alia iura ab occupatoribus et detentoribus eorumdem requirendi careat facultate, quam primum tamen dei pietas huiusmodi inopiam dignabitur relevare, eadem omnia et singula requirere et recuperare intenderet, pro suis viribus ut tenetur; medio autem tempore prelibatum magistrum Mauricium et alios quoslibet prescriptorum tributorum occupatores et detentores ab eorum ulteriori occupacione et detencione indebita et iniusta, ac vendicione, alienacione, perpetuacione et alia cuiusvis coloris distraccione, regiam eciam maiestatem a collacione et donacione eorumdem quibuspiam personis factis hactenus aut in posterum faciendis, nominibus quorum supra prohiberet, et coram nobis prohibuit ministerio vive vocis contradicendo manifeste; petens instanter a nobis super protestacione et prohibicione suis premissis testimoniales literas sibi dari. Quod et faciendum duximus per présentes, sigillo nostro munitas communi iusticia et regni consvetudine requirente. Dátum in crastino festi Epiphanie domini, anno Millesimo trecentesimo vigesimo secundo. Zárlatán pecsét nyomaival; eredetije a pannonhalmi főapátság ltárában. Capsa 50. X. Közölve néhai Stachovics Rémig másolatából. 75- A győri káptalan bizonyság-levele Tamási nevű birtokról, mely végett Gáni Miklós Kapui várnagy, soproni alispán és biró társai előtt, Babothi Péter fiai Vörös István fiai ellen pert folytattak, s melyet mégis nyertek azonban a birtokot az Osl nemzetségből való Lőrincz mint szomszéd magához váltotta. 1322. jun. 4. Capitulum Jauriensis ecclesie omnibus Christi fidelibus présentes literas inspecturis, salutem in domino sempiternam. Ad universorum noticiam harum serié volumus pervenire, quod comes Nicolaus de Gaan castellanus de Kopu, vicecomes Supruniensis, misso ad nos nuncio petivit a nobis humiliter et dévote, ut hominem nostrum pro testimonio