Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)
per Obulganum hominem domini régis et unum ex ipso capitulo est metita, continet terram quinque aratrorum; cui terre ab omni parte sui idem comes Dionisius vicinatur, Gregorio calvo et Paulo de villa Zupur commetaneis ipsius terre non contradicentibus, prout eidem capitulo per eosdem Obulganum et unum ex ipso capitulo exstitit recitatum. Nos itaque visis omnibus predictis literis et instrumentis et perlectis una cum baronibus domini regis, omnia premissa pro rato et firmo habentes, predictam terram Keer eidem comiti Dionisio reliquimus perpetuo possidendam. Dátum apud Suprunium in octavis sancti Martini confessons, anno domini M° CC° septuagesimo septimo. A pecsét hártyaszalagon függött ; eredetije a gr. Esterházy cs. galantai kárában. 31. Miklós soproni plébános balji szó'llőjét végrendeletileg a csornai egyháznak hagyja. 1278. körül. Dátum pro memória, quod cum Nykolaus plebanus humillimus de Suprunio bone vite et memorie in presencia venerabilis patris, videlicet Stephani prepositi ecclesie sancti Michaelis de Charna memor fuit illius, qui dicit, omnis caro in suam redigitur originem, ob hoc congrue vigilavit, vacillans in grabato egritudinis inter hec et alia tale fecit testamentum, quod vineam suam propriam de Woolf non ex patrimonio ecclesie emtam, verum cum laboribus manuum suarum plantatam et cultam pro remedio anime sue, patris et matris nec non et omnium parentum suorum post decursum huius vite sibi concesse, constituit ecclesie sancti Michaelis de prefata Charna perpétue possidendam ; ita tamen, quod post extremum diem vite sue corpus et animam eiusdem N(icolai) plebani fratres prememorate ecclesie in cimiterio memorati archangeli in domino perpetuo frui commendabunt ; ordinacionem vero pretaxatam fecit in presencia virorum discretorum et idoneorum, scilicet prepositi de Churlee et duorum fratrum minorum, nennon (így) cruciferi de Suprunio et iudicis civitatis et duorum civium. Et ne aliquis ultra suorum cognatorum presentem disposicionem vel et alii provocent in irritum, présentes sigillo cruciferi de Suprunio et ipsius decrevit roborare.