Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)
iudiciis antedictis, sub tali pena, quia factum diucius erat ventilatum, ut si Nicolaus et filii Wysa prenotati in ipsis quindenis non comparèrent et de premisso facto non satisfacerent, extunc finalis decisio imponeretur huic facto, secundum regni consvetudinem approbatam, quo eciam termino adveniente, Nicolaus, Fabianus, Iso, Sebe, Petrus et Johannes non venerunt nec miserunt pro premissis faciendis, et pro eo in septimo iudicio remanserunt, prout in literis iudicialibus exinde confectis continetur. Comperimus eciam eosdem in octavo iudicio remansisse, quia in vicesimo secundo die Pentecostes non comparuerunt similiter, nec miserunt, prout in literis eiusdem magistri Moys vidimus contineri. Nos itaque una cum baronibus et nobilibus regni in iudicio sedentibus decrevimus, quod predicta possessio Nicolai filii Vs et filiorum Wysa Keer vocata, pro facto principali et pro octo iudiciis supradictis, predicto comiti Dionisio remaneat iure perpetuo possidenda. Dátum apud villam Bosuk, in festő béate Margarete virginis, anno domini M 0 CC° septuagesimo septimo. Dénes országbírónak 1277. nov. 18. kelt átiratából 1. alább. 30. Dénes országbíró Ompud alországbirónak Kér nevii birtok iránt föntebb 2ç-ik sz. a. hozott Ítéletét megerősíti sabba, Kopasz Gergely és Szopori Pál szomszédok jelenlétében, a vasvári káptalan által Veszkény Dénest beiktattatja. Sopron, 1277. nov. 18. Nos cornes Dionisius iudex curie domini regis, memorie commendantes significamus, quibus expedit universis, quod comes Dionisius filius Bartholomei de Wezekyn, ad nostram accedens presenciam, exhibuit nobis literas patentes comitis Ompudini viceiudicis nostri confectas, super facto terre Keer vocate, petens a nobis, ut easdem nostris literis privilegialibus eidem confirmaremus, quarum quidem tenor talis est. Nos comes Ompudinus (stb. I. föntebb 2c. ss. a.) Exhibuit eciam idem comes Dionisius filius Bartholomei privilégium dicti capituli Castriferrei continens quantitatem predicte terre Keer et nomina commetaneorum eiusdem ; in quo inter cetera invenimus contineri, quod totalitás ipsius terre, prout