Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)

comité de Barana, Jhoanne comité Supronensi, Gregorio comité Castriferrei, Moys magistro tavernicorum domine regine caris­sime consortis nostre comité Simigiensi, Dedalo comité Zaladiensi, Jacobo comité Nitriensi et aliis quam pluribus comitatus regni nostri tenentibus et honores. III. Endre király 1291-ki átiratából 1. alább. 29. Ompud alországbiró Kér nevü birtokát, Vs és Vysa fiai ellenében, Veszkényi Dénesnek itéli. Bozsok faluban, 1277. juL íj. Nos comes Ompudinus viceiudex curie domini regis, memorie commendantes significamus, quibus expedit uni­versis, quod comes Dionisius filius Bartholomei de Wezekyn coram nobis personaliter comparendo, exhibuit nobis literas capituli Castriferrei, in quibus comperimus, quod quia Ni­colaus filius Vs, Fabianus, Iso, Sebe, Petrus et Johannes filii Wysa contra ipsum comitem Dionisium in quinque iudiciis remanserant, pro eo magister Moys quondam iudex curie domini regis ipsum comitem Dionisium ad quandam possessionem eorumdem Keer vocatam, pro qua inter ipsos contendebatur per Obulganum de Bozth hominem domini regis, coram testimonio dicti capituli, pro ipsis quinque iudiciis fecerat introduci, ubi per ipsum Nicolaum filium Vs et filios Wysa predictos fuerat contradictum, terminum vide­licet festum sancti Georgii coram domino rege comparendi, de facto principali respondendi et de ipsis iudiciis satis­faciendi assignando. Quo termino adveniente, predicti Ni­colaus et filii Wysa non comparuerunt nec miserunt ad satisfaciendum de premissis, in quo eciam termino in sexto iudicio remanserunt. Itaque idem magister Moys procedens sub tramite iusticie eundem comitem Dionisium per pre­dictum Obulganum hominem domini regis présente testi­monio idoneo capituli Castriferrei ad predictam terram Keer iterato fecerat introduci, ubi nullus exstitit contradictor, quin­denam nativitatis sancti Johannis Baptiste eisdem pro ter­mino assignando ad hoc, ut iidem Nicolaus et filii Wysa de facto principali plene respondeant et satisfaciant de sex

Next

/
Thumbnails
Contents