Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)
literis exhibitis idem Tyuan in sua et dicti Michaelis personis asseruisset eo modo, quod prefatus Nikkul filius Nikkul medio tempore videlicet in processu dicte litis ab hac luce clecesisset, unde si iuri consonum fore videretur, extunc ipse et dictus Michael prefatum Jensul, filium videlicet predicti Nikkul filii Nikkul, in quem dicta causa predicto patre suo mortuo deberet redundari, et eciam annotatum Nikkul filium Laurencii premissa eorum instrumenta exhibituros de dictisque iudiciis, in quibus prefati Nikkul páter ipsius Jenslini et altér Nikkel filius Laurencii modo premisso convicti extitissent satisfacturos, contra se et dictum Michaelem in presenciam palatinalem legitimé vellet facere evocari ; unde quia forma iuris eosdem Nikkel et Jensel premissa eorum instrumenta exhibituros ac de dictis iudiciis satisfacturos evocandos fore dixisset, pro eo "idem comes Jacobus amiciciam prefati capituli Castriferrei literatorio petivisset diligenter, quatenus ipsorum mitterent hominem pro testimonio fidedignum, quo présente homo regius in eisdem literis nominatus, prefatos Nikkul et Jensel premissa eorum instrumenta exhibituros ac de dictis iudiciis satisfacturos contra prefatos Tyuan et Michaelem ad octavas festi Penthecostes tunc venturi evocaret in presenciam palatinalem, et post hec ipsius evocacionis seriem cum nominibus evocatorum ad easdem octavas domino palatino amicabiliter rescriberet capitulum Castriferrei prenotatum ; ad quas tandem octavas festi Penthecostes prelibati Nikel et Jensel iuxta commissionem dicti comitis Jacobi evocati exstitissent. A quibus quidem octavis dum discussio premissorum inter ipsas partes quibusdam prorogacionum cautelis et terminis intervenientibus ad octavas festi Purificacionis beaté virginis tunc venturi prorogata extitisset, tandem ipsis octavis adherentibus prefato Tywan persönaliter in nostram presenciam exsurgente et premissa instrumenta per annotatos Nikkel et Jenslinum exhiberi postulante, quia Nicolaus dictus Forgou pro predicto Nikkel, pro ipso autem Jensel Andych cum procuratoriis literis capituli ecclesie Jauriensis in nostram exsurgendo presenciam, eosdem nec premissa instrumenta adtunc exhibere nec prescripta iudicia persolvere