Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)

posse asseruisset, sed tam exhibicionem eorumdem instru­mentorum, quam solucionem antedictorum iudiciorum per nos in alium terminum differí postulasset; pro eo commi­sissemus, quod prefati Nikkul et Jensel in octavis festi sancti Georgii martyris tunc venturi premissa eorum instru­menta cum iudicio trium marcarum exhibere, necnon dicta iudicia cum duplo coram nobis persolvere tenerentur. A quibus quidem octavis sancti Georgii martyris ipsa instru­mentális exhibicio de earumdem parcium voluntate ad octavas festi beati Jacobi apostoli tunc venturi prorogative d éventa extitisset. Tandem prelibati Nikkel et Jensel pre­missa eorum instrumenta exhibituri ad easdem octavas sancti Jacobi contra predictum Tywan filium Adriani per Egidium filium David legitimum procuratorem eiusdem Tyuan legitimis diebus earumdem octavarum coram nobis expectati, nostram in presenciam non venissent nec misis­sent nec iudicium trium marcarum sine duplo, idemque Nikkel per se iudicia undecim et medie, dictus vero Jensel iudicia quatuor et medie marcarum cum duplis nobis et parti adverse persolvissent, se pro eorum non veniencia in iudiciis consvetis, pro non solucione vero dictorum iudicio­rum in duplo eorumdem aggravari permittendo. Quibus quidem literis exhibitis prefatus procurator predicti Tyuan eidem super premissis ex parte predictorum Nikkel et Jens­lini per nos iudicium et iusticiam impertiri postularat. Unde quia idem Nikkel et Jenslinus ad exhibendum premissa eorum instrumenta in tribus foris comprovincialibus pro­clamari debere visi fuerant, pro eo amiciciam prescripti capituli Castriferrei literatorie pecierarmus diligenter, quatenus ipsorum mitterent hominem pro testimonio fidedignum, quo présente homo noster in eisdem literis nostris nominatus prefatos Nikkel et Jensel premissa eorum instrumenta ex­hibuturos ac de prescriptis iudiciis nobis et parti adverse satisfacturos in tribus foris comprovincialibus ad octavas festi Epiphaniarum domini proxime tunc venturi contra annotatum Tyuan publiée et manifeste legitimé facérét pro­clamari; insinuando ibidem, ut si veniret et super premissis predicta instrumenta exhiberet, de dictisque iudiciis nobis

Next

/
Thumbnails
Contents