Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)

de Mezeulak comes de Biztricze et castellanus Veteris Budensis personaÜter ab una, parte vero ab alia dominus Stephanus prepositus ecclesie sancti salvatoris de Papuch similiter per­sonaÜter coram nobis constituti, per eosdem propositum exstitit et relatum nobis in hune modum, quod quia dominus noster rex quasdam quatuor possessiones, videlicet Kuchk, Séden, Gelse et Kysmezado nuncupatas in comitatu Castri­ferrei existentes, a nobili domina Margaréta vocata reücta videlicet magistri Pauli dicti Magyar, pro certa pecunia, ut puta sexingentis florenis auri ac centum et quadraginta marcis plene eidem domine persolutis, comparasset, quas possessiones predictas tandem ipse dominus noster rex ipsi magistro Nicolao pro fîdelibus suis serviciis meritoriis per­petuo dedisset et contulisset, pro quibus possessionibus sciücet et pecunia premissa, medio tempore, donec ipsi domino regi et per consequens dicto magistro Nicolao ab infestatoribus et impetitoribus earumdem possessionum et pecunie, pretacta nobilis domina easdem iuridice Überare et rectíficare valeret, pro eo quia ipsam pecuniam regálém ad edificacionem et construccionem duarum ecclesiarum suarum vivente in dicta Papuch per ipsam constructarum récépissé dinoscebatur, ideo alias duas possessiones Paly vocatas, quas ecclesie sancti Salvatoris prepositali de dicta Papuch similiter per ipsam constructe, dotando perpetuo dedisset, ipsi domino regi et eidem magistro Nicolao racione prémisse pecunie, iuxta continenciam literarum capituli ecclesie Jauriensis obügando impignorasset; nunc vero mortua ipsa domina idem dominus Stephanus prepositus ecclesie predicte de Papuch, prout causam premissam exsequi tene­batur, rite et legitimé procedendo très possessiones ex eis­dem quatuor possessionibus videlicet Kuchk, Séden et Kys­mezado nominatas, ab infestatoribus reoptinendo et recti­ficando, dicto magistro Nicolao sic pacifice liberando reli­quisset; sed quia quartam possessionem Gelse nuncupatam ab eisdem infestatoribus rectificare et iuridice reoptinere ipsi magistro Nicolao idem dominus Stephanus prepositus ne­quivisset, presertim cum ipsa possessio utilior et fructuosior inter ceteras possessiones predictas fore videbatur, ideo ipse

Next

/
Thumbnails
Contents