Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)
due possessiones Paly, adhuc apud manus eiusdem magistri Nicolai in trecentis et quinquaginta florenis auri titulo pignoris remansissent, ita tamen, quod quandocunque temporis in processu ipse dominus Stephanus prepositus vei sui successores a prescripto magistro Nicolao pro premissa pecunia videlicet trecentis et quinquaginta florenis, ut premittitur omni estimacione exclusa redimere poterit, tunc ipse magister Nicolaus et sui posteritates rehabita et recepta sua pecunia premissa, sine aliquo litigionario processu remittere et resignare teneatur ; medio autem tempore idem dominus Stephanus prepositus eundem magistrum Nicolaum in dominio prelibatarum duarum possessionum Paly vocatarum pacifice conservare et ab omnibus infestatoribus pretextu ipsarum defensare teneatur propriis laboribus et expensis ; ad que premissa et premissorum singula partes predicte se invicem sponte obligarunt coram nobis. Insuper universa literalia instrumenta super pretactis tribus possessionibus confecta prefatus dominus Stephanus prepositus asserens ipsi magistro Nicolao resignasse et restituisse effective, super quibus literalibus instrumentis ipse magister Nicolaus reliquisset et commisisset expeditum dominum Stephanum prepositum prenotatum. Dátum Bude, secundo die festi beati Valentini martiris, anno domini M° CCC° septuagesimo tercio. Hátlapján pecsét nyomaival; eredetije Keszthelyen a gr. Festetics cs. ltárában, Castriferrei 64/65. 285. I. Lajos király a pannonhalmi conventet kiküldi, hogy Füles, Keresztúr és Adumfalva nevű birtokok határait járja meg, s azokba Kanizsai István zágrábi püspököt és unokaöcscseit iktassa be. Visegrád, 1373. mart. 21. Lodovicus dei gracia rex Hungarie Polonie Dalmacie etc. fidelibus suis conventui ecclesie sancti Martini sacri montis Pannonié salutem et gráciám. Dicitur nobis in personis domini Stephani episcopi Zagrabiensis, Nicolai, Johannis, Laurencii (Stephani) filiorum Johannis filii Laurencii de Kanisa, quod quedam possessiones Phyles, Keresthur