Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)
regio ipsorum hominem videlicet magistrum Emericum archidiaconum Mosoniensem transmisissent, qui postmodum ad eos reversi retulissent, quod partes in pacis unione metas possessionum eorum, quarum cursus, ut premittitur, in eisdem literis continetur, ibidem coram ipsis et aliis vicinis dicte possessionis clara luce nullo penitus contradictore existente, sub condicionibus et obligaminibus modo consimili literis in eisdem seriatim conscriptis, erexissent. Séries vero dictarum literarum ipsius domini Nicolai Konth palatini inter cetera denotarat, quod magistris Johanne filio Stephani filii Herbordi de Wasarosfalu personaliter ab una et Dominico cantore ecclesie Castriferrei pro se et pro toto capitulo ipsius ecclesie cum procuratoriis literis eiusdem, parte ab altéra coram ipso domino palatino constitutis, propositum extitisset per magistrum Johannem annotatum in hunc modum, ut quia dictum capitulum ecclesie Castriferrei possessionem Ilmeuch vocatam tunc habitatoribus destitutam in vicinate possessionis ipsius Johannis similiter Ilmeuch vocate in comitatu Supruniensi iuxta aquam seu lacum Ferteu habere dinosceretur, pro eo ipse suas manus et iobagionum suorum ac ad ipsum pertinencium quorumlibet, de predicta possessione ipsius capituli Ilmeuch retrahendo et excipiendo, eandem cum omnibus suis utilitatibus iuxta continencias literalium instrumentorum eiusdem capituli ex parte sua et ad ipsum pertinencium prefato capitulo ecclesie Castriferrei sub obligaminibus literis in eisdem declaratis, pacifice et quiete remisisset coram domino palatino prenotato, a tunc in posterum nunquam utilitates eiusdem possessionis dicti capituli Ilmeuch vocate, (absque) dacione et permissione eiusdem capituli percepturus. Quarum literarum exhibicionibus factis earumque perceptis tenoribus et expositis, prescriptis procuratoribus dicti capituli per predictos Benedictum et Franciscum et Herbordum, racione prémisse contradictorie inhibicionis eorum assignari postulantibus, Johannes de Wrken pro prefato Benedicto dicto Voryu cum procuratoriis literis pretacti capituli ecclesie Jauriensis in nostram exurgendo presenciam responderat eo modo,