Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)
quod quia quedam porció possessionaria, in dicta possessione Ilmeuch habita, per dictum Johannem patrem ipsorum Francisci et Herbordi eidem Benedicto impignorata tempore dicte recaptivacionis possessionarie titulo ipsius impignoracionis apud manus eiusdem Benedicti extitisset, ipsumque capitulum tempore dicte recaptivacionis possessionarie quandam particulam de dicta porcione sua possessionaria impignoraticia recaptivari et sibi statui facere voluisset, pro eo ipse premissam prohibicionem facere procurasset, sed eandem ipse tempore dicte impignoracionis possessionarie completo, dictam possessionariam porcionem eisdem filiis Johannis iam remisisset et resignasset pleno iure, et ex eo nil iuris ipse Benedictus haberet in possessione prenotata, resignando prohibicionem et litigium annotatas. Quibus perceptis Laurencius sclavus, famulus domine relicte ac Francisci et Herbordi filiorum ipsius Johannis filii Stephani predictorum, in nostram exurgens presenciam annotatosque Franciscum et Herbordum pueros, tam tenerime etatis, ut procuratores pro se constituere non valerent, existere, ex eoque ipsos ad persecucionem dicte cause ad ipsas octavas festi Purificacionis beaté virginis pro se procuratores transmittere non valuisse referens, quasdam duas literas, unam prenominati capituli ecclesie Jauriensis ac aliam vicecomitis et iudicum nobilium comitatus Supruniensis nobis presentarat, quarum unius videlicet ipsius capituli Jauriensis litere tenor talis est: Nos capitulum ecclesie Jauriensis memorie commendamus, quod nobilis domina relicta condam magistri Johannis filii Stephani de Chaua unacum Herbordo, prout eadem asseruit, quatuor et Osl trium annorum filiis suis ab eodem progenitis, in nostram personaliter accedens presenciam sua ac memoratorum filiorum suorum in personis protestata extitit, quod cum possessionaria porció capituli Castriferrei in Ilmeuch habita (in personis) ipsius capituli mediantibus regio et conventus Zaladiensis hominibus recaptivata et statuta fuisset, ipsa et filii sui nullum in eorum personis racione recaptivacionis et statucionis prémisse possessionarie porcionis contradictorem in facie eiusdem possessionis députassent et commisissent, neque aliquem