Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)
Neyng," deinde recto tramite currit ad duos monticulos, ubi quondam bisseni domos habuerunt, inde vádit in Danubium ad caput insuie, que vocatur Mogorsciget, abhinc festinat in magnum Danubium, quem descendens concludit très insulas quamvis modicas : Mogorsciget, Beseneusciget, Nyassciget, et sic redit ad metam priorem. In partibus (Sath) predictus B(ors) cornes habét quinque predia et multas piscinas, ex quibus obtulit unum predium nomine Hetes, cum tribus piscinis, quorum nomina sunt hec: Teremaliathou, Cuisebcerecthou, Hamusthou; post obitum vero suum contulit aliud predium, quod vocatur Zobothchat, sive filium habuerit sive caruerit, quod si filium non habuerit, omnia quinque predia et omnes piscine cum universis pertinenciis suis predicto monasterio in eternum permanebunt; contulit eciam in Zumuld terram arabilem ad tria aratra et pratum, quod situm est iuxta grangiam, quam predicti fratres construxerunt iuxta pomerium, et molendinum, quod positum est iuxta grangiam abbatis de Tata, et alium locum molendini ibidem et silvam, que vocatur Rugus et vineam in Stanch. Insuper prefati fratres possident tria predia post mortem uxoris comitis B(ors) filie ducis Vélek, que ipsa propriis pecuniis, quas secum de domo patris sui attulerat, a Dominico filio Jacobi comitis de Mischouch emerat; sunt autem nomina prediorum : Seusen, Cruzna, Mrouna, que pro remedio anime sue contulit supra memoratis fratribus, cum universis pertinenciis suis, sive filium habuerit sive caruerit. Has disposiciones predictus B(ors) comes disposuit, ut ipse et filii sui a populis ecclesie, quos páter eius et ipse condonaverunt, ut decet filios ecclesie honorabiliter in perpetuum recipiantur. Preterea noverint omnes in regno nostro constituti cuncti simul christiani, quod ipse Bors comes, si filios non habuerit, monasterium suum coram deo et sanctis eius obtulit nobis, nostrisque successoribus, si vero filios habuerit, suis posteris in perpetuum remaneant. Quapropter congaudeant nobis boni et sicut dignum est subveniant nobiscum domui dei, perversi autem et malivoli pertimescant, nec damnum aliquod vei gravamen domui sanctc Marie de cetero inferre présumant. Notum igitur sit omnibus quam futuris tam pre-