Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)
16 SOPRON VÁRMEGYE TÖRTÉNETE. sentibus, quod et nos scientes non posse nos sufficere ad querendam veram vitám, auxilia religiosorum fratrum videlicet predicti monasterii querere decrevimus, eiusque bona nostra temporalia tradidimus, quatenus ipsorum precibus eternorum bonorum participes esse mereamur. Dedimus igitur ipsis libertinos denarios, qui vulgo fumarii vocantur, et pondéra et omnes cibriones ab omni populo eorum, tam de iobagio- 11 nibus quam hospitibus ubique commorantibus cuiuscunque condicionis sint, ad nullum enim pertinent nec ad palatinum nec ad comitem de Suprun, nisi ad nos, quum possessiones eorum libère semper fuerint. Forum eciam in villa Mainharth et aliud forum in Michsa cum tributis, sicut hactenus libère eos possidere concessimus. Dedimus eciam eis ducentos zuanos salium magnorum in castro Supruniensi, absque ulla contradiccione in festő sancti Stephani regis singulis annis in perpetuum possidendos. Quod si vero salinarii de Suprun dare noluerint, cornes vei curialis cornes, qui in Suprun illó tempore fuerit, auctoritate nostra cum iudicio ab eis accipiat et fratribus predictis sine aliquo damno, ducentos zuanos tribuat; precipimus eciam, ut ipsi fratres vei populi eorum coram nullo iudice stare debeant, et a nullo iudice prêter nos vei quemcunque iudicem dederimus eis, iudicari se permittant; permittimus eciam eos pro negociis suis, libère sine tributo et absque omni impedimento, ingredi et egredi per omnes portas, et quidquid de salibus vel lanis vel quibuslibet aliis rébus suis, quas vendere ipsi habuerint aut emerint, nullus ab eis vel ministris ipsorum tributum exigere présumât; indulsimus eciam, ne populi ipsorum compellantur ire ad incidendas indagines, idem gepu; prêtera dedimus eis omnes exacciones et census, qui super populus eorum succedente tempore qualicunque de causa per nos aut per successores nostros in perpetuum emergere poterunt, ut nec nobis nec aliquibus aliis nisi solum usibus iam sepe dicte ecclesie colligantur. Ut hec a nobis huius donacionis facta confirmacio salva semper et inconcussa nostris nostrorumque successorum temporibus permaneat, presentem concessimus paginam sigilli nostri munimine in perpetuum roboratam. Dátum per manus magistri Stephani domini