Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)
Karolus dei gracia rex Hungarie fidelibus suis capitulo ecclesie Jauriensis salutem et gráciám, magister Paulus dictus Magár fidelis noster nobis dicit, quod possessiones Fulchakan et Zeek vocate in comitatu Supruniensi existentes, quas Hosundorfarius, quondam miles noster fidelis, a nobis sibi dari et conferri postularat dicendo, quod Petheu filius Jacobi filii Ganwr esset de génère Gathal, et propter infidelitatis sue notam dicte possessiones ablate ab ipso extitissent, eiusdem Petheu servientis sui essent et iure hereditario ad ipsum Petheu pertinerent, nec pro aliquibus offensis suis perdidisset easdem, sed per Johannem filium Herrici indebite ab eodem fuissent alienate. Super quo fidelitati vestre mandantes precipimus, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fidedignum, coram quo Philippus comes de Pamgarth, vei Johannes filius Frankonis altero absente homo noster sciât et inquirat diligenter, utrum idem Petheu vei páter eius aliquando fuerit infidelis et dicte possessiones ad ipsum hereditario iure pertineant nec ne, aut idem sit et existât de génère Gathal, vei non, et sicut vobis veritas de premissis constiterit, nobis fideliter rescribatis. Dátum in Tirnavia, in dominica circumdederunt, anno domini M 0 CCC° vicesimo septimo. Nos igitur vestre excellencie mandatis in omnibus parère cupientes, ut tenemur, cum predicto comité Philippo de Pangarth homine vestro discretum virum magistrum Dominicum socium et concanonicum nostrum pro testimonio fidedignum ad premissa exequenda duximus destinandum, qui demum ad nos reversi concorditer et nullo penitus discrepante nobis recitarunt, quod a nobilibus comitatus Supruniensis, videlicet magistro Paulo filio Simonis de maiori Martino, item Johanne filio Frank de Luchman, item Paulo de Egered, item Thoma, Stephano et Johanne filiis Corrardi de possessione Peresne, item Johanne de Hubleng et duobus filiis suis scilicet Simone et Belyud de génère Osl, item Stephano de Hereng de eodem génère, item Paulo de Puthly, item Perlup de Wlburan, item Johanne filio Mark de Zemene de prefata generacione Osl, item Gewse de Zeredahel, item Nykkylono et Benedicto filiis Severedi de Zamthou, item Dionisio de