Áldásy Antal: Magyar czímeres emlékek III. füzet (Budapest, 1926)
XX. Muronyi Weér András czímere
concepta nobiscnm reputaremus, placitum iri maiestati nostre visum est, arma presencia paterna quidem et avita, eoque per incuriam predecessorum tuorum ea amissa fuisse intelleximus, denuo tibi et tuis posteris conferre. Que figuram, sew simulacrum armigeri perpulche compositi, dextra ensem scapulotenus vibratam, sinistra vero pugionem circumcinctam continere videtur. Prout hec in capite presencium nostrarum (litterarum) pictoris non módica manu distinccius sunt figurata et expressata, animo deliberate et ex certa nostra sciencia tibi et cuñete posteritati tue denuo et ex novo dedimus et contulimus, decernentes, ut a modo perpetuis semper successivis temporibus his ipsis armis, ubique in preliis, hastiludiis, velis, cortinis, anulis, ceterisque omnibus exercitiis nobilitaribus, et generaliter quarumlibet expedicionum generibus, ad instar aliorum nobilium armis utencium, libere perpetuo uti, frui et gaudere possis et valeas, totaque tua posteritas valeat atque possit. Et nichilominus, cum ex habundanciori plenitudine gracie nostre, turn vero volentes providere, ut in locis dominio nostro subiectis pax et securitas prebeatur, malefactorumque et nocivorum hominum iniquitas deleátur, et ut subditorum nostrorum, victum cum labore querencium commodo et quieti consulatur, tibi, heredibusque et posteritatibus tuis universis id duximus annuendum et concedendum, plenamque facultatem dandam et attribuendam, ut tu in teritoriis universorum bonorum tuorum, ubilibet habitorum et existentium, patibulum, rotas, palos, et aliorum tormentorum genera erigere, universosque tures, latrones, vispiliones, incendarios, intoxatores, 1 incantatrices, homicidasque et alios malos et perversos homines, in eisdem bonis tuis reprehensos, in personis detinere, detentosque, prout iuri videbitur expediri, laqueis suspendere, decollare, rotare, incinerare, ac alus condignis penis, iuxta eorum excessus et demerita ferire et extinguere, necnon ea omnia et singula in hoc, iuxta regni nostri Hungarie consuetudine fieri sólita et consueta faceré et expediré possis et valeas, heredesque tui et posteritates universe valeant atque possint. In cuius rei memoriam, firmitatemque perpetuam, presentes litteras nostras secreto sigillo nostro, quo ut rex Hungarie utimur, impendenti communitas, vobis duximus concedendas. Datum Prage, in festo beati Michaelis archangeli, anno domini millesimo quingentésimo nono, regnorum nostrorum Hungarie etc., anno vigésimo, Bohemie vero tricésimo nono. Ad relationem venerabilis magistri Franeisci prepositi Transsilvanensis, secretarii regie maiestatis A felhajtás jobb külso szélén: Relatio magnifici domini Johannis Pethew, quo ad arma duntaxat Franciscus, prepositus Transsilvanensis. 1 így intoxieatores h.