Áldásy Antal: Magyar czímeres emlékek III. füzet (Budapest, 1926)

XX. Muronyi Weér András czímere

XX. (LXX.) 1509. SZEPTEMBER 29. PRÁGA. II. ULÁSZLÓ KIRÁLY MURONYI WEÉR ANDRÁSNAK, II. LAJOS KIRÁLY FÓ'ÉTEKFOGÓJÁNAK ŐSI CZÍMERÉT MEGERŐSÍTI ÉS NEKI PALLOSJOGOT ADOMÁNYOZ. (Eredetije a m. kir. Orsz. Levéltárban. — Turul, Í905. 84.) Wladislaus, dei grácia rex Hungarie et Boemie etc., tibi fideli nostro egregio Andree Weer de Mwron, dapifero suppremo et familiari serenissimi principis domini Lodovici regis, filii nostri charissimi, salutem gracie atque favoris nostri regii augmentum. Pulcherrimum duximus, munerisque nostri regii esse arbitrati sumus dotes animi simul etiam ea, que íirmitudinis milicie sunt, in his maximé excolere et litterarum monumentis celebrare, qui a puero suapte natura curiam nostram sequuti, non solum nobis, sed nostri grácia etiam stemmati nostro inclitissimo, fide et integritate probata sedulo servire enituntur. Hinc te colligimus, quern inter ceteros ordinis tui domesticos familiäres ipsius serenissimi ac dilectissimi filii nostri munificencia nostra non indignum plane censuimus, quippe trt virtutes tuas, vei verbo uno attingere liceat, etate tua pene tenera, in curia nostra decursa, ubi tandem serviciis ipsius serenissimi filii nostri, ex nostro quidem beneplacito te addixisti, maturitatem, probitatem morum, denique integritatem coniunctam pari sollercia, insectans maiori in dies studio prompciori ut florida iam piacidé tue adolescencie etas exposcit, animo atque sedulitate indefessa, officio atque rei a te gerende incumbere sategisti, plane indicans te ab hiis virtutum tuarum, quas in te ubertim sitas esse perspeximus iniciis, ulterius citra torporem progressurum et fastigia humanitatis prudencie et ceterarum parcium ipsarum virtutum studio ferventi amplexurum. Quo fit, ut facile nobis persuadeamus, viribus quoque et elegancia corporis, eas partes animositatis, strennuitatis, intrepideque constancie, dum ad id deventum fuerit, sicuti vel simulacrum presencium armorum facile indicat, te sectaturum, quas in rebus bellicis illustres, et ad mortalitatem laudum suarum inflamati viri 1 pre se ferre consuevere. Quum igitur hec de te animo 1 Ezen szó betoldva. Magyar Gztmeres Emlékek. Hí.

Next

/
Thumbnails
Contents