Domanovszky Sándor: József nádor iratai I. 1792-1804. (Budapest, 1925)
1799.
illegaliter quidem, infelicique consilio, aninio tarnen et intensione conservandae internae tranquillitatis et obtinendae animornm unionis, salvaque ergo Ma[jesta]tem Vestram Sacrat[issi]mam fidelitate, non secus omnium, ubi hostis, cuius adventus quotidie metuebatur, recesserit, ad pristinam legalem formam repositione inducere voluisse et subseque in ultima eiusmodi congregatione mixte monitum a propositio suo destitisse, resque iterum ad priorem legalem pedem incunetanter repositas tractasse, in tristi denique illo rerum situ praesertim Zagbrabiae omnes metu panico perculsos fuisse adeo, ut sibi ipsis consulere nequiverint. Hinc existimat investigans comes Amade, eundem supr [emum] comitem, ex reflexione cum primis diuturnorum servitiorum ac gravioris senectutis, ab ulteriore poena relevandum, sed altissimo nomine regio severissime reprehendendum esse ; cum tarnen idem supremus comes aetate ac viribus fractus, auditu ad bene moderandum comitatum necessario, ferme simpliciter destituatur, comitatus autem Zagrabiensis ratione extensionis et situs, ob diversitatem agendorum et vicinitatem complurium extranearum iurisdictionum onerosissimus, et vel ob vieiniam provinciarum, regimini Majestatis Vestrae Sacrat[issi]mae noviter accedentium, maxima attentione dignus, tali moderatore indigeat, qui penes reliquas necessarias qualitates, peculiarem etiam activitatem et auctoritatem babeat, eundem bonorifica missione donandum, eiusque loco baronem Paulum Révay, quem Ma[jes]tas Vestra S[acratis]sima recenter in septemvirum clementer nominare dignata est, velut omnibus requisitis dotibus praeditum, pro supifemo] comité comitatus Zagrabiensis benignissime resolvendum opinatur. Quibus expensis, demisse censeo: Factum supr[emi] comitis Nicolai Skerlecz, etiamsi is bona intentione semet id suscepisse praetenderet, imprudens omnino ac prorsus inconsultum fuisse, metuque impendentis periculi in tantum quidem, ut graviori penae locum baud esse reputem, excusari posse; cum tarnen idem supr[emus] comes, alioquin sensu auditus, ad moderandum comitatum summe necessario destituatur, amplus vero et diversis iurisdictionibus expositus Zagrabiensis co [mita] tus, moderatorem omni dexteritate pollentem requirat, eundem supr [emum] comitem Nicolaum Skerlecz ad hoc, ut officium istud sponte resignet disponendum, et muneri buic aliud activum et undiquaque idoneum individium, quäle baronem Paulum Revay ipse quoque agnoscere debeo, clementer admovendum esse. Haec intérim Altissimo Ma[jesta]tis Vestrae Sacrat[issi]mae determinio humillime substerno, una vero me gratiis et Olementiae Oaesareo Regiae in profunda submissione devoveo. Majestatis Vestrae Sacratissimae Viennae, 20 Januarü 1799. . .... __ numilhmus perpetuoque fidelis Josephus Palatinus, m. p.