Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára ötödik kötet (Budapest, 1897)

IL Leopold király Szatmármegyét felszólítja, hogy az tíjlaki királyi sőhivatalt felprédált parasztokat — ha kell katonai erő igénybe vételével is — szigorúan büntesse meg. Bécs, 1702. oct. 17. Leopoldus dei gratia electus Romanorum Imperator Sem­per Augustus ac Germaniae Hungáriáé Bohemiaeque etc. Rex. Reverendi honorabiles spectabiles ac magnifici, egregii, item et nobiles, necnon prudentes ac circumspecti fideles nobis dilecti. Ex hisce inclusis copiis uberius intellecturi estis, qualiter nonnulli rustici, officium nostrum salinarium in Uylak armata manu modo praedonico aggressi, unove aut altero servo occiso, officialibusque nostris crudeliter tracta­tis, totam cassam nostram csesareo-regiam diripuerint, prae­damque exinde fecerint. Cum autem facinus hoc vei ideo etiam nequáquam impune praetereundum, quin potius juxta demeritum quantocyus se­vere puniendum veniret, quod talia praesumptuosa attentata seu praedocinia ulterius quoque serpere et tandem Íntegros quoque comitatus et districtus turbare et inquietare solerent: Eapropter Vobis harum serie firmiter praecipientes com­mittimus et mandamus, quatenus acceptis praesentibus, in facinus hocce, omni protinus diligentia, sine mora in hocce Comitatu vestro Zatthmariensi inquirere, reosque huius cri­minis, si necessum fuerit assistentia quoque militari mediante, illico capi et comprehendi, ac pro demeritis eorum prome­rita poena puniré et affici faceré modis ómnibus debeatis et teneamini. Quo in passu Consilio quoque nostro Aulae Bel­lico, ut idem congruos eatenus ordines ad bellicos partium earundem officiales daret, iniunctum haberetur. Secus itaque nullatenus facturi. Gratia in reliquo nostra Caesareo-Regia Vobis benigne propensi manentes. Datum in civitate nostra Vienna Austriae, die decima séptima mensis Octobris- Anno Domini Millesimo Septingentésimo secundo. Leopoldus m. pr. Ivpapiron, eredeti, pecséttel.

Next

/
Thumbnails
Contents