Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára ötödik kötet (Budapest, 1897)

III. Montecucoli kapitáfiy levele Károlyi Sándorhoz, mely­ben Szatmármegyén bizonyos kártételek megtérítését'köve­teli. Debreczen, íjoj. máj. 18. Spectabilis ac magniíice Domine Baro Domine mihi observandissime. Litteras Magnificse Dominationis Vestrae sub 16 ta hujus percipiens ad priores meas quoque me revocare volui, prae­cipue cum modo mag-is luculenter appareat, praedones istos non tantum ex inclyto Comitatu venisse, sed etiam delicti princípium in eodem patratum esse, cum primus meorum militum mortuus in eodem adhuc a praedonibus occisus sit ; quibus si nullum secundum tot et tanta ab excellentissimo domino Generale a Nigrern" ad Magnificam Dominationem Vestram aut inclytum Comitatum, uti non dubito, transmissa sed etiam a me intimata mandata receptaculum dedissent, damnum simile non esset subsecutum. Intentionem meam denuo a domino Capitaneo proponendam viderit Dom. V. Magn. ex omnibus meis uteris, a qua desistere nullatenus possum, et si pro me satisfactionem una cum refusione deperditae pecuniae non praestiterit inclytus Comitatus, per alios quaerere non intermittam, qui magis cum eodem ad im­perandum et cogendum habebunt. Quod dominum Capita­neum revocare non possim, sed potius maiorem ipsi nume­rum militum adjungere coactus ero, Dom. V. Magn. usque ad optatam inclyti Comitatus resolutionem notificare volui, non dubitans, quin id, quod aequum et justum est, non sit executurus, ne aliam extremitatem exspectare velit. Interim cum servitiorum meorum oblatione maneo Magnificae Domi­nationis Vestrae Debrezini, 18 Maji 1703. ad seruitia paratus Hercules Comes a Montecuccolis colonellus m. pr. Külsején: Spect. ac magn. Domino Alexandra Lib. Baroni Karoly, inclyti Cottus Szatmariensis supremo comiti, dorn, mihi observ. Bagoss. Félíven, eredeti, gyűrűs pecséttel.

Next

/
Thumbnails
Contents