Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára negyedik kötet (Budapest, 1887)

lias crescat, bona quoque nihilominus in majori taxa aesti­mata esse, altera vero ex parte conflagratam domum, ipsum­que circa desolatam domum nimis alte extensum valorem allegasset, consideratis his motivis, prasrecensita tamquam accessoria alias principale suum sequentia, absque appretiato valore ad benignam suas majestatis sacratissimee ratificationem concessa sunt. Colonus autem unus mediae sessionis in possessione wSegnye alias ad bona prasmissa spectaias, unacum omni iure silvarum Segnyensium et campi deserti, portioneque officináé vitrariae in eodem campo deserto, ad salisfodinam Soovarien­sem applicandarum deservientes et valde commodas, absolute pro fisco regio reservatae sunt. Actum Cassovias, in archivo suae majestatis sacratissimae cameras Scepusiensis, die 28 Septembris, 1674. Comes Otto Ferdinandus Theophilus Volkra m. pr. Sigismundus Hollo de Krompach m. pr. Franciscus Melchior de Csan m. pr. Vilhelmus Draheim m. pr. Georgius Christophorus Zenggh m. pr. Ego infrascriptus fateor et recognosco, quod bona in rationem gratialis suae sacratissimae cassareas regiaeque maje­statis deputati florenorum hungaricalium quatuor decim millium et quadringentorum, in praesenti inventario consignata, et per inclytam cameram Scepusiensem ad benignam alteno­minatae suae majestatis sacratissimae ratificationem mihi con­cessa, pro omnímoda contentatione prasdictae summás acce­ptaverim, obligans me successoresque meos, quod per attacta bona mihi concessa, nullum ius seu iurisdictionem ad alia bona fiscalía quocunque nominis vocabulo vocitata extendere, et alia praeter specificata bona preetendere velim, imo nec possim, pariter successoresque mei preetendere nec possint nec valeant, quoad preesentem concessionem et praetactam summam; hoc per expressum declárate, casu quo praemissa bona sua majestas sacratissima ratificare non vellet, eadem restituere tenear, simque obligatus, harum mearum vigore et

Next

/
Thumbnails
Contents