Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára negyedik kötet (Budapest, 1887)
omnibus ex aequo administrare, omnesque status et ordines qui in praedicto comitatu Zathmariensi sunt, in juribus et libertatibus suis conservare debeat et teneatur, attendatque et diligenter invigilet, ut omnes et singuli proventus camerae nostrae regiae de eodem comitatu provenire debentes, nobis ad eandem cameram nostram fideliter administrentur, et quod mandata nostra regia et ipse observet, et ab omnibus in eodem comitatu existentibus observan faciat, inimicis nostris resistere et cum amicis amicitiam colere et servare debeat ; imo damus et conferimus praesentium per vigorem. Quocirca vobis fidelibus nostris universis et singulis, magnificis egregiis et nobilibus ac alterius cujusvis status et conditionis hominibus dicti comitatus Zathmariensis, harum serie firmiter committimus et mandamus, quatenus a modo in posterum praefatum Adamum Károlyi pro vestro vero legitimo et indubitato supremo comité tenere habere et recognoscere, debitumque ei honorem deferre ac judicatui illius adstare, in omnibus denique licitis et consvetis rebus officium supremi comitis concernentibus, eidem parere et obtemperare modis omnibus debeatis et teneamini. Secus non facturi. Praesentibus perlectis exhibenti restitutis. Datum in civitate nostra Clagenfurtensi Carinthiae, die prima mensis Septembris, anno domini Millesimo sexcentesimo sexagésimo ; regnorum nostrorum romani secundo, Hungáriáé et reliquorum quinto, Bohemiae vero anno quarto. Leopoldus Georgius Szelepchény m. pr. archiepiscopus Colocensis m. pr. Nagy alakú kettős papíron, alul a királyi pecséttel. Lad. 5. nro. 93. CLXV. Károlyi László, leánya születésének hírére a rakamazi táborbői ír nejének. 1660. sept. iy. Isten minden jókkal, jó egésséggel látogasson édes atyámfia ! Ezen órában vöttem leveledet, melyből értem, hogy meg betegedtél volna; áldassék istennek szent neve, pedig isten