Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára negyedik kötet (Budapest, 1887)
simum patria accepit, quamque pertinaci odio in ejusdem religionis oppressionem etiamnum hodie adversarii incumbant ; considerantes illud quoque nostrarum esse partium, murum nos pro domo dei opponere atque incolumitati sanctae matris ecclesiae juxta facultatem nobis a deo concessam consulere ; post diuturnam maturamque deliberationem in earn devenimus sententiam, ut reverendis ac religiosis patribus societatis Jesu in oppido nostro Károly in comitatu Szatmár existente et habito, de sede ac domicilio stabili provideremus ; ut eorum opera, zelo, ac infractis die noctuque laboribus, catholica religio damnum nullum acciperet, sed novis praeterea incrementis propagaretur, ac etiam Juventus sub eorumdem reverendorum patrum disciplina tum in Uteris, tum etiam in pietate ac orthodoxa fide secundos progressus faceret ; quod ut tanto feliciorem sortiretur effectum, communicato prius consilio cum generosa ac magnifica domina Barbara Seghnyei génitrice nostra charissima, necnon spectabili ac magnifico domino Ladislao Károlyi germano nostro fratre dilectissimo, levatisque in nos ipsos filiorum, heredum, legatariorum ac quorumcunque aliorum quos hoc negotium concerneret jam vel deinceps, oneribus, constituimus reverendis patribus societatis Jesu desertum quendam fundum in antenominato oppido nostro Karoly conferre ; cujus latitudo ex parte arcis sit orgiarum 73., piateam versus 36., longitudo vero go. Qui fundus ad orientem terminatur hortis nostris, ad meridiem spatio itidem deserto, ad occidentem hortis Gregorii quondam literati et Andreáé Erdélyi, ad septemtrionem denique via publica sive platea. Hune inquam fundum praefatis patribus contulimus, ut in eo templum, collegium, Scholas ac hortum domesticum exstruere commode possint, imo de facto conferimus, damus, donamus, jure perennali ac irrevocabiliter. Ad haec, ut praefati patres habeant ubi praedium excitare, oeconomiam instituere , ac alia ad usus quotidian os necessaria habere possint, domum quoque in eodem oppido nostro Károly existentem et jure pignoratitio a domino Georgio Szilágyi alias Désházy possessam, ac testamento dictis patribus legitime legatam, cum omnibus agris, pratis, hortis, aliisque quibuslibet utilitatibus ad eandem domum pertinentibus vel pertinere debentibus, iisdem eodem jure ac irrevocabiliter