Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára negyedik kötet (Budapest, 1887)
damus, donamus ac conferimus, sequentibus conditionibus mediantibus : 1. Ut praedictum fundum cum omnibus aedificiis in eodem successu temporis exstruendis, pacifice ac sine cujuscunque interturbatione possidere, tenere ac inhabitare possint tamdiu, quamdiu ipsi Carolini residebunt. Quod si vero aut temporum injuria cederé illos contingat, aut alia quacunque ex causa stationem mutare placeat, eo in casu fundus ille cum omnibus aedificiis ad nos nostrosque posteros, ex familia dumtaxat Karolyiana successores, gratis omnino redeat; non obstante quocunque consensu ac jure regio, quod vel nos ipsi impetrabimus, vel patres de nostra licentia impetrabunt. Quod si autem sedatis tumultibus impedimentisque sublatis, postliminio societas Carolinum redierit, tam nos quam successores, heredes ac legatarii nostri, teneantur sintque obligad, omnia et singula, bona fide ac sine omni tergiversatione jurisque processu, patribus statim remittere quod prius illorum fuisse dignoscatur. 2. Ut patres collegio scholisque aedificandis sufficere possint, opusque tanto citius maturare, moti eo affectu, quo semper erga hune religiosum ordinem et maxime erga promotionem catholicae religionis fuimus, jam nunc sponte ac libere offerimus atque pollicemur, quod propriis expensis ac sumptibus non solum templum saepenominatis patribus aedificabimus, sed praeterea medietatem pagi Sairir vocati, omnino in comitatu Szatmár existentis ac habiti, cujus alteram medietatem patres possident, sed de jure ad nos pertinentis, et nonnisi in certa summa aliis redemptibiliter inscripti, propria nostra pecunia quam primum redimemus, ac iisdem patribus cum omnibus agris, pratis, ceterisque quibuslibet utilitatibus ad praedictam possessionem de jure ac ab antiquo pertinentibus vel pertinere debentibus, jure tamen redemptibili, conferemus ac donabimus. Quod si interea dum ipsa executioni mandabuntur, placeret deo óptimo nos ex hoc mortali vita evocare, meminisse successores, heredes, nec non legatarios nostros cupimus, in hoc toto opere agi de promotione pietatis religionisque catholicae ; ideoque sciant se ad eadem quamprimum exequenda obligari, ut tam nostrae quam propriae animae consulant.