Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára negyedik kötet (Budapest, 1887)

CXXI. II. Ferdinand király Bosnyák Tamást bizonyos tanácsgyűlés elhalasztásáról tudósítja. Bécs, 162c. sept. 3. Ferdinandus secundus — — stb. Magnifiée fidelis nobis dilecte ! Tametsi superioribus diebus, nonnullis publicis regni negotiis id exigentibus, pro consultatione fidèles nostros consiliarios húngaros in praesen­tiam nostram evocaverimus, ñeque dubitemus inter ceteros fidelitatem quoque tuam prompte comparituram fuisse, quia tarnen ex alio accidenti casu impedimentum obtigit, ob quod necessario inducimur congregationem istam a praefixo termino in alium differre, ne molestiam qualemvis itinerationis ulterio­ris tibi continuandam proponas, de mora et dilatione benigne te certiorem reddere voluimus ; id acturus in posterum, ut impedimentis et morae causis sublatis, dum et quando post­modum certificatus fueris, publici et communis boni studio atque amore, clementique nostrae requisitioni temet accom­modando, expedite et absque renitentia excusationeve, ad praescribendum indicendumque locum et tempus sistere pos­sis. Ceterum nos de promptitudine et sollicita cura hac quo­que vice impensa, clementer contenu reddimus. Tibique in reliquo gratia nostra benigne propensi manemus. Datum in civitate nostra Vienna Austriae, die tertia mensis Septembris, anno domini M. DC. XXIX. Ferdinandus m. pr. Stephanus Sennyey episcopus Vesprimiensis m. pr. Laurentius Ferenczffy m. pr. Kivül: Magnifico Thomae Bosniak de Magiarbeel, comiti comitatus Hontensis, dapiferorum nostrorum in Hungária ma­gistro, praesidii nostri Filekiensis supremo capitaneo, equiti aurato ac consiliario nostro etc. fideli nobis dilecto. Egész íven, záró pecséttel. Fase. A, nro. 25.

Next

/
Thumbnails
Contents