Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára negyedik kötet (Budapest, 1887)
domino et siculorum comiti, mille adhuc áureos iusto pondere cusos, et mille itidem talleros imperiales simul et semel, testantibus hoc ipsum dicti principis Uteris inscriptionalibus, in anno domini sexcentesimo vigésimo séptimo supra millesimum, die vigésima séptima mensis Julii, in curia Derss superinde emanatis, superaddiderit et adnumeraverit. Nos quoque cum ad nonnullorum fidelium nostrorum humilimam supplicationem nostras propterea factam maiestati, tum vero ex pia affectione et dementia nostra regia, qua et erga fidelium nostrorum iam vita functorum liberos et haeredes ducimur, eiusmodi novam antefati principis inscriptionem et auctionem ratam et acceptam habentes, supradictam dominam Barbarám Seghniey, et per ipsam filios quoque suos, Adamum nempe Ladislaum et Nicolaum, ac Evam filiam suam, liberos utpote suos, ex antefato domino marito suo Michaele Karoly susceptos in eo affidimus et assecuravimus, quod praedictas possessiones Erdeödszada et Tomany, ñeque nos ñeque successores nostri, legitimi utpote Hungariee reges, eisdem adimemus, nisi deposita prius eisdem cum priori inscriptionali summa mille quoque aureis et totidem talleris imperialibus, denuo auctionis nomine ad easdem possessiones supradictis*) et persolutis. Imo assentimus affidamusque et assecuramus harum nostrarum vigore et testimonio literarum. Datum in civitate nostra Vienna Austriae, die séptima mensis Mártii, anno domini Millesimo sexcentesimo vigésimo nono, regnorum nostrorum romani decimo, Hungáriáé et reliquorum undécimo, Bohemiae vero anno duodecimo. Ferdinandus m. pr. Stephanus Sennyey , episcopus Vesprimiensis m. pr. Laurentius Ferenczffy m. pr. Kettős papíron, alúl a királyi pecséttel. Lad. 29. nro. 14. *) Tollhiba superadditis vagy supradatis helyett