Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára negyedik kötet (Budapest, 1887)
LXXXIX. II. Ferdinand király nagy-apponyi Apponyi Miklósnak birtokait, melyeket ez anyai nagybátyján Bartakovics Ferenczen elkövetett vérontás miatt hűtlenség bűnébe esvén veszített el, — számos hű szolgálataiért Bosnyák Tamásnak adományozza. Sopron, 1622. június 25. Nos Ferdinandus secundas dei gratia electus romanorum imperátor semper augustus, ac Germanise Hungáriáé Bohemias Dalmatian Croatian Sclavoniae etc. rex, archidux Austriae, dux Burgundiáé Styriae Carinthiae Carniolae, marchio Moraviae, comes Habspurgi Tyrolis et Goritiae etc. memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis, quod nos attentis et consideratis fidelitate et fidelium servitiorum cumulatis meritis, fidelis nostri magnifici Thomae Bosniak comitis comitatus Hontensis, prassidiique Filekiensis supremi capitanei, equitisque aurati ac consiliarii nostri, quae ipse sacrae primum regni nostri Hungáriáé coronae et deinde maiestati nostrae inde ab initio felicis inaugurationis nostrae, potissimum vero in proxime sopitis et a triennio in regno nostro Hungáriáé grassantibus intestinis tumultibus ac seditionibus, summa fide, et integritate ac cum gravi rerum et bonorum suorum iactura, quin etiam propriae personae perpessa captivitate fideliter exhibuit et impendit, ac imposterum quoque eadem animi constantia et fidelitatis zelo exhibere et impenderé non cessabit, totales portiones possessionarias in possessionibus Nagy-Appony, Kovaros, Nagyleany, Nadonocz, Scherws, Sypko, Strasa et Kis-Appony vocatis, in comitatu Nitriensi existentibus habitas, quae alias egregii Nicolai Appony de Nagy-Appony praefuisse, sed ex eo quod idem nescitur quo spiritu ductus, dei et hominum timore postposito, egregium Franciscum Barthakovith fratrem suum matruelem vulnerasse, sangvineque consangvinei sui manus suas commaculasse dicitur, et per hoc iuxta leges et decreta regni nostri Hungáriáé notam perpetuas infidelitatis, amissionemque omnium bonorum suorum de facto incurrisse dignoscitur, ad sacram