Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára negyedik kötet (Budapest, 1887)

imprimis praedicti regni nostri Hungáriáé coronam, consequen­terque collationem nostram regiam iuxta antiquam et appro­batam eiusdem regni nostri Hungáriáé consvetudinem atque legem, rite et legitime devolutaev esse perhibentur et redactae, totum item et omne ius nostrum regium, si quod in dictis portionibus possessionariis etiam aliter quaiitercun que habe­remus, aut eaedem nostram ex quibuscuñque causis viis módis et rationibus concernèrent maiestatem, simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, terris scilicet arabilibus cultis et íncultis, agris pratis pascuis campis foenetis silvis nemoribus montibus vallibus vineis vinearumque promohto­riis, aquis fluviis piscinis piscaturis aquarumque decursibus, molendinis et eorumdem locis, generaliter vero quaf umlibet utilitatum et pertinentiarum suarum integritatibus, quovis nomi­nis vocabulo vocitatis, sub suis veris metis et antiquis limiti­bus existentibus, ad easdem portiones possession arias de iure et ab antiquo spectantibus. et pertinere debentibus, praemissis sic ut prsefertur stantibus et se habentibus memorato Thomae Bosniak ipsiusque hœredibus et posteritatibus universis, dedi­mus donavimus et contulimus, imo damus donamus et confe­rimus iure perpetuo et irrevocabiliter tenendas possidendas pariter et habendas, salvo iure alieno, harum nostrarum vigore et testimonio literarum ; quas in formam privilegii nostri redigi faciemus dum nobis in specie fuerint reportatae. Datum in civitate nostra Soproniensi, die vigésima quinta Junii, anno Millesimo sexcentésimo vigésimo, secundo, regnorum nostro­rum romani tertio, hungarici quinto, bohemíci vero anno sexto'. Ferdinandus m. pr. ... . . . . Laurentius Ferenczffy m., pr. Kettős papíron, alul a királyi pecséttel. Fase. 34. nro. 38."

Next

/
Thumbnails
Contents