Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára negyedik kötet (Budapest, 1887)
divinas institutionis, officiique conjugalis optime memores, et condignum gratissimumque habentes respectum suavissimorum et prasstantissimorum erga nos officiorum meritorumque illustris ac magnificas Susannas Karoly consortis nostrae charissimas, quibus a toto eo tempore quo dei beneficio in consortium thori jugalis conjuncti fuimus, obsequentissimis et utilissimis suis studiis, indefessis laboribus, gratissimis complacentiis, non solum rem privátam et domesticam augendo, sed in prosperis eeque ac adversis fortunas successibus pro ratione sexus foeminei infracti animi studio, honori rerumque nostrarum emolumento et dignitati, constanter et pro viribus consultum voluit ; nunc autem ex praspotentissimi dei dispensatione, liberrimis regni hujus nostri Transsilvanias statuum et ordinum trium nationum suffragiis in hunc principatus fastigium evecti, antea nobiscum in adversis haud parum compassa, ut jam congaudere etiam, atque jus suum ex laudabili eaque inveterata regni lege ac consvetudine, qua uxores atque consortes principum et regum nomine dotis juriumque dotalitiorum certis bonis ornari atque condecoran in more fuit positum acceptum et usitatissimum ; totalem et integram arcem nostram Deva, unacum totalibus et integris ejusdem nominis oppido Deva eidem arci subjacente ac domo et curia nobilitari ibidem exstructa, exceptis tamen nobilibus veris natis et indubitatis ibidem degentibus ac domibus et curiis nobilitaribus eorumdem justo titulo tentis et legitime nobilitatis, in eodem oppido Deva situatis et constructis adjacentibus ; item totalibus et integris possessionibus Zantohalom unacum domo et curia nobilitari ibidem, Igeczfalva, Azzualmas et Kozolya, necnon Also-Baraznak, Felseő-Baraznak, Stanczest unacum domo pariter et curia nobilitari ibidem, Raduliest, Sztregonia, Play, Baniest, Also-Laposniak, Michaliest, Facz, Roskany unacum domo et curia nobilitari similiter ibidem deserta, Popest, Piua, Pank, Kordun, Szeliste, Sessz, Ohaba, AlsoLapugy, Tey, Lazlobregiet, Fintoagh, Tisza, Run, Also-Sazdisor, Gerend et Bukurie; item portionibus possessionariis similiter totalibus et integris in oppido Jofw, Felseő-Laposnyak, Fachyat, Felseő -Lapugy, Kozolia et Zent-Andras, domoque et curia nobilitari in antelata Gerend sic vocatis possessionibus omnino in comitatu Huniadiensi existentibus