Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára harmadik kötet (Budapest, 1885)

domine Elisabeth consorti ac Anne puelle filie, filiisque eius­dem Francisci Bodo, aut pro elemosina proque refrigerio salutis animarum ipsorum, fratrumque et consangvineorum atque progenitorum eorumdem, vei alicui ecclesiarum regni nostri prefati, sive aliis quibuscunque personis, ac eciam pro serviciis familiarium suorum, totaliter vei particulariter, per­petuo aut ad tempus, pro precio aut titulo pignoris, vei eciam sine precio aut aliter qualitercunque dare donare con­ferre inscribere seu testamentaliter legare cuicunque seu quibuscunque voluerint, pro voluntate et nutu eorumdem, eiuscemodi bona eorum totaliter ut premissum est aut parti­culariter libère dare donare vendere inscribereque atque obligare valeant atque possint, prefataque domina Elisabeth consors ipsius Francisci Bodo aut eciam alii quicunque quibus videlicet talis collacio donáció inscripcio et testamen­taria legacio bonorum prenominatorum per ipsum Franciscum Bodo aut prenominatos suos filios heredesque facta fuerit, talia bona et iura possessionaria quecunque ab eisdem acci­piendi habendique et possidendi, collataque donata et in­scripta aut legata tenendi conservandi, eisdemque iure per­petuo utendi et fruendi omnimodam plenariamque et expeditam habeant potestatis facultatem, salvis semper iuribus bonisque hereditariis, fratres affines et consangvineos ipsius Francisci Bodo iure sangvinis concernentibus ; quam quidem dona­cionem collacionem inscripcionem ac testamentariam lega­cionem et aliam quamvis eorum disposicionem, bonorum prescriptorum fassionem sic fiendam, dum tamen huiusmodi dacio donáció vendicio inscripcio et obligacio regnicolis no­stris et non externis personis fiat, exnunc prout extunc et extunc prout exnunc ratam gratam et acceptam habendo, eidem dacioni donacioni et inscripcioni ac obligacioni nostrum regium et graciosum consensum prebuimus prebemusque benivolum pariter et assensum ; et nihilominus totum et omne ius nostrum regium si quod in prescriptis castro oppidis villis possessionibus porcionibusque, prediis et quibusvis iuribus possessionariis prenominatis, tam scilicet hereditariis quam eciam aquisiticiis nunc apud manus suas habitis, quam eciam in futurum per eosdem Franciscum Bodo aut filios et heredes suos aquirendis et habendis qualitercunque haberemus, aut

Next

/
Thumbnails
Contents