Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára harmadik kötet (Budapest, 1885)

regni disposuistis, sine raora ad prefatam civitatem nostram Zegediensem, quo nos quoque ut premisimus in persona sub­secuturi sumus, mittere debeatis et teneamini ; quod si hec fama turcorum decrescet et turci alio se quam contra hoc regnum nostrum divertent, nos e vestigio id vobis significa­bimus, et postea he eiuscemodi gentes ve.stre libère redire poterunt. Ne tamen regnum hoc periculum ut diximus aliquod incurrat, gentes ipsas quamprimum ad dictum locum mittere curetis; sperandum namque est, ut dum turci sencient et intelligent hoc quoque regnum in apparatu et expedicione esse, et huiusmodi gentes ad partes predictas ivisse, eciam si contra hoc regnum venire statuerint, alio fortassis se con­vertent, prout id sepius evenisse vos probe scitis ; parati insuper per singula eciam capita sitis, ut si necessarium erit et res atque nécessitas in tantum videlicet eciam per singula capita insurgere et pênes nos contra ipsos turcos proficisci valeatis. Volumus eciam et vobis committimus, quemadmodum eciam dominis aliis omnibus comitatibus atque civitatibus no­stris et quibuslibet aliis locis commisimus, ut unam vel duas bombardas sive serpentinas vulgo tharazk sive hoff­nycha appellátas ad bellum aptas cum attinenciis omnibus, cum eisdem gentibus vestris mittatis, ut hoc pacto vestro et aliorum fidelium nostrorum auxilio, deo potissimum adiuvante, turcis ipsis resisti et regnum hoc ac partes eiusdem ab illorum rabié et invasione defendi et preservari possit. Aliud nullate­nus facere audeatis. Dátum Bude, in profesto sacratissimi Cor­poris Christi, anno eiusdem 1499. Kivül: Egregiis et nobilibus universitati nobilium có­mitatus Pilisiensis, fidelibus nobis dilectis. Papíron, vörös viaszba nyomott záró pecsét maradványaival. Miscell. nro. 40.

Next

/
Thumbnails
Contents