Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára harmadik kötet (Budapest, 1885)

XXV. A leleszi convenu előtt Károlyi Lőrincz vallja, hogy vezendi és csomakozi birtokrészeit Károlyi Lászlótól meg­váltván, ezek helyett csanálosi birtokát vetette neki zálogba. 1499. jul. 27. Nos conventus ecclesie sancte crucis de Lelez memorie commendamus, quod nobilis Laurencius de Karol coram no­bis personaliter constitutus, sponte et libère est confessus in hune modum, quod licet totales porciones possessionarie eius­dem in possessionibus Wezend et Chomokaz vocatis in comi­tatu Zathmariensi existentibus habite apud manus Ladislai de dicta Karol in centum et quadraginta duobus florenis auri, mediantibus certis literis impignoraticiis superinde confectis titulo pignoris habite fuerint et tente, tamen quia idem La­dislaus de Karol salutis sue non immemor dictos quadraginta duos florenos auri remisisset eidem Laurencio et reindulsisset, dictas autem porciones possessionarias apud manus suas pro dictis centum florenis relictas in sortem impignoracionis totális porcionis possessionarie ipsius Laurencii in possessione Cha­nalos vocata in dicto comitatu existenti habite remisisset eidem et resignasset, ob hoc ipse Laurencius de Karol dictam totalem porcionem suam possessionariam in dicta possessione Chanalos habitam, simul cum cunctis proventibus utilitati­busque et pertinenciis quibuslibet, terris utputa arabilibus cultis et incultis, agris pratis pascuis fenetis silvis nemoribus rubetis aquis, generaliter vero quorumlibet proventuum et pertinenciarum utilitatum quovis nominis vocabulo vocitatarum ad eandem porcionem possessionariam de iure ab antiquo spe­ctancium et pertinere debencium integritatibus, prefato La­dislao de Karol in et pro dictis centum florenis auri pignori obligasset et impignorasset, imo pignori obligavit et impigno­ravit coram nobis tali modo, ut dum et quandocunque ipse Laurencius de Karol prescriptam porcionem possessionariam ab eodem Ladislao de Karol redimere vellet et val eret, ex­tunc redimendi habeat facultatem, idemque Ladislaus de Karol premissis centum florenis auri, rerum estimacione quarumlibet

Next

/
Thumbnails
Contents