Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára harmadik kötet (Budapest, 1885)
kowycza et Bezthercze, aut officialibus suis in eadem Bezthercze constitutis et fidelibus nobis dilectis. Papíron, zárlatán a királyi pecséttel. Fasc. 41. nro. 13. CCIX Bajony István végrendelete, mely szerint minden ingó és ingatlan javait öcscsére Jánosra hagyja. 1565. sept. /7. In nomine domini salvatoris nostri Jesu Christi. Anno ejusdem 1565. décima septima die mensis Septembris, ego Stephanus de Bayon, licet aeger sum corpore, tamen animo per omnia bene sanus, de rébus et bonis meis a deo mihi collatis talem facio et condo ultimam testamentariam dispositionem : Quod in primis animam meam domino deo altissimo commendo, corpus vero meum sepulturae relinquo. Ceterum omnia mea bona mobilia et immobilia ac hereditates aviticas et etiam per me qualitercunque partas et emptas, quocunque nomine nuncupatas, demptis dotalitiis et portioné dominae Clarae Ewdenffy consortis meae charissimae eidem de eisdem provenire debentibus, lego charissimo fratri germano meo egregio domino Joanni de Bayon; ita tamen, ut omnes creditores ac servitores meos de servitiis ipsorum inita ratione contentos reddat, ac praefatam dominam consortem meam in bonis et domo —- quousque ad alia vota se se non transtulerit — juxta decentiam sui honoris paciüce et quiete conservare et per suos conservari facere módis omnibus velit. Deinde tutores testamentarios meos et bonorum meorum omnium, castelli videlicet Bayon ac pertinentiarum ejusdem, aliorumque ubivis et in quibuscunque comitatibus existentium, eligo et constituo egregios dominos et fratres meos confidentissimos dominum Gregorium Apaffy modernum praefectum ac capitaneum Varadiensem etc., et dominum Michaelem de Thelegd; et suas dominationes rogo et obsecro summoper, ut praesertim usque adventum praefati fratris mei uterini egregii