Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára harmadik kötet (Budapest, 1885)

scilicet domini Joannis de Bayon, et etiam expost, juxta confi­dentiam meam pristinam erga suas dominationes semper ha­bitam, summám curam ac praecipuam diligentiam et solli­citudinem habeant, praecipue in negotio conservationis et defensionis bonorum omnium et preenominati castelli istius Bayon, et etiam aliorum negotiorum, quae contra praefatum fratrem meum ac praenominata bona contingerent aut aliquo­cunque casu contingere possent ; ita tamen, quod si ipsa né­cessitas postulaverit, suae dominationes tam apud regiam ma­jestatem dominum nostrum clementissimum, quam etiam contra alios omnes illegitimos impeditores pro eisdem praemissis in­stent intercédant et laborent, ne quoquomodo in his distur­biis domus haec in manus aliénas incidat et sic a fratre meo charissimo depereat et alienetur. Quod autem etiam post reditum charissimi fratris mei suae dominationes tam consilio et auxilio ac defensione et tutela eidem preefato fratri meo in omnibus suis necessitati­bus, curis et fatigiis, aliisque negotiis in quibus per eundem fratrem meum suae dominationes requisiti fuerint, non desint ob amorem conjunctae fraternitatis pristinae easdem oro et obsecro. Intérim vero quousque praefatus fráter meus redierit, ad curam conservationis domus et bonorum servitores mei in ista domo relicti, in hoc calamitoso tempore per suas domi­nationes ut bene instruentur et informentur, necesse est. Quod autem hanc nostram praemissam et ultimam testa­mentariam dispositionem praescripti egregii domini et tam­quam fratres mei, dominus scilicet Gregorius Apaffy ac dominus Michael de Thelegd, módis omnibus observare et adim­plere ac exsequi, insuper praenominatam dominam consortem meam et dominum Joannem fratrem meum uterinum ac in­divisum sub tutelam et defensiones suas recipére studeant et dignentur, easdem amore dei maximi obnixe rogo et efflagito. Auditores vero hujus ultimi testamenti mei praemissi, hos infrascriptos egregios et nobiles dominos et fratres, in­super servitores meos charissimos eligendos duxi: videlicet egregios Ladislaum de Thorda ac Andreám Weres de Feol­des ; item servitores meos, Petrum Bernald de Feoldes, Lau­rentium literatum provisorem hujus domus nostrae, Lucám

Next

/
Thumbnails
Contents