Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára harmadik kötet (Budapest, 1885)
CCVIII. Maximilián király meghagyja Seredy Gáspárnak, hogy hadait felültetvén, haladéktalanul Szerdahelyi Derzsfy István dunántúli kapitány oldala mellé siessen. Bécs, 1565. aug. 2. Maximilianus secundus dei gratia electus romanorum imperátor semper augustus, ac Germanise Hungáriáé Bohemiae etc. rex etc. Magnifiée fidelis nobis dilecte! Quoniam necessarium nobis est visum, ut postquam hostes thurcae sub ista dubia quam cum illis habemus pace undique confluunt, seseque ad arma et bellum praeparare videntur, ex nostra quoque parte itidem fieri curemus, et pericula quae ex improviso imparatis evenire possent mature avertamus, commisimus fideli nostro magnifico Stephano Dersffy de Zerdahel, supremo capitaneo partium regni nostri Hungáriáé ultradanubianarum, ut comitatus suae jurisditioni subjectos statim levare atque cum illis et gentibus nostris in castra condescendere debeat. Quare fidelitati tuae committimus et mandamus firmiter, ut ad requisitionem ejusdem Stephani Dersffy cum gentibus tuis_equitibus et peditibus quibuscum, penes personam supremi capitanei juxta articulos in expeditionem proficisci teneris, statim et sine mora insurgere, et cum illo in castra condescendere atque ibi penes eundem pro avertendis quae ab hostibus possent evenire periculis perseverare debeas, residuum quoque gentium quibuscum ad generalem expeditionem proficisci teneris, juxta proxima nostra mandata in promptu teneas, quo id quoque accepto mandato nostro sine mora expedire valeas. Secus sub poena decreti non facturus. Dátum Viennae, die secunda Augusti, anno domini Millesimo quingentesimo sexagesimo quinto. Maximilianus Nicolaus Olahus m. pr. Strigoniensis m. pr. Joannes Listhius m. pr. Kivül: Magnifico Gaspari Seredy liberó baroni in Ma-