Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára második kötet (Budapest, 1883)
CCXVII. Pálóczi László ország-bíró előtt Denvelegi Bernát és Butkai István, Abctúj vármegyében fekvő rechythei, bozithai, csépi, kachyki, kaáni és enyiczkei birtokrészeiket hatszáz arany forintban elzálogosítják Magyar Balázsnak és testvérének Kelemennek. Buda, 1463. január ßi. Nos comes Ladislaus de Palocz iudex curie Serenissimi principis domini Mathie dei gracia regis Hungarie Dalmacie Croacie etc. memorie commendamus per presentes, quod egregy Bernaldus de Dengeleg et Stephanus de Buthka, idem Bernaldus nobilium domine Advige consortis necnon Ladislai Emerici et Nicolai filiorum ac puelle Medie filie suorum, ipse vero Stephanus Margarethe similiter consortis ac Andree fily necnon Advige et Margarethe filiarum suarum oneribus et gravaminibus ad infrascripta firmiter observanda super se assumpmendo (így) coram nobis personaliter constitute sunt confessi in hunc modum, quomodo ipsi pro quibusdam ipsorum necessitatibus ipsos ad presens sumpme urgentibus evitandis, totales porciones ipsorum possessionarias in possessionibus Rechythe Bozytha Chep Kachyk Kaan et Enyzke vocatis, necnon porcionem tributi in predictis Rechythe et Bozytha exigi soliti, omnino in comitatu Abawywariensi existentibus habitas, simul cum cunctis earumdem utilitatibus et pertinencys universis ad easdem de iure spectantibus et pertinere debentibus, egregio Blasio Magyar et Clementi fratri eiusdem carnali pro sexingentis florenis puri auri plene ut dixerant ab eisdem habitis levatis et receptis, infra tempus redempcionis earumdem pignori obligassent et impignorassent imo obligarunt et impignorarunt coram nobis tali modo, quod ydem Blasius Magyar et Clemens frater eiusdem prescriptam porcionem possessionariam in predicta Chep nunc apud manus alienas titulo pignoris habitam, pro eadem sumpma pecuniarum pro qua impignorata existit, redimere et remutare, tandemque dum facultas ipsis Bernaldo et Stephano aut ipsorum heredibus redimendi suppeteret, rehabitis prius et levatis ab eisdem prescriptis ipsorum pecunys absque nona et decima