Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára második kötet (Budapest, 1883)
rentur ; hoc adiecto, quod si quispiam medio tempore aliquod ius vel porcionem aut birsagia ab ipsis acquireret, tunc omnes ydem tres fratres de ipsis tribus partibus in una et equali expensa ac labore deberent prosequi protegeré et conservare, ubi si qua parcium dictarum id in predictis faceré recusaret, extunc talis pars in facto potencie convinceretur eo facto ; hoc eciam declarato, quod si quam parcium predictarum deo volente ex hoc seculo migrare contingeret, extunc porcio talis decedentis in alteram partem superviventem condescendi et devolvi deberet eo facto ; in casu autem quo aliquis eorum suam porcionem medio tempore venderé vel impignorare niteretur, tunc non alys nisi alter alteri eorum venderé vel impig'norare deberet atque posset ; insuper universas eorum literas causales in alterutrum fieri procuratas, inquisicionales videlicet et prohibitorias protestacionales affirmatorias evocatorias ac iudiciales et alias quaslibet viribus carituras exhibitoribusque ipsarum nocituras reddidissent et commisissent, imo reddiderunt et commiserunt coram nobis, testimonio presencium mediante ; quas sigillo nostro consveto impendenti fecimus communiri. Datum Bude, secundo die festi sacratissimi Corporis Christi, anno eiusdem Millesimo quadringentesimo tricésimo nono. Hártyán, melyen a függő pecsétnek csak nyomai látszanak. Fasc. 32, nro. 15. cxxx. Az egri káptalan előtt Agárdi László és Ferencz, meg Bajoni László, Bodach Jákó Egyek és Oltat birtokoknak Gúthi Országh Mihály és György részére való adományozása ellen tiltakoznak. 1440. oct. 26. Nos capitulum ecclesie Agriensis memorie commendamus, quod Johannes literátus Wngi dictus in personis Ladislai et Francisci de Agárd necnon Ladislai de Bayon nostram in presenciam veniendo, serenissimum principem et dominum dominum Wladislaum regem a donacione et collacione, Michaelem vero et Georgium Orzagh dictos de Gwth