Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára második kötet (Budapest, 1883)

2 22 ALBERT- ULÁSZLÓKORI OKLEVELEK. CXXIX. Hédervári Lőrincz nádor előtt egy felől Körtvélyesi Mihály és Miklós, más felől Körtvélyesi János, Körtvélyes birtok miatt folyt perükben békés egyezségre lépnek. Buda, 143g. június 5. Nos Laurencius de Hedrehwara regni Hungarie palatí­nus et iudex comanorum rnemorie commendamus tenoré pre­sencium significantes quibus expedit universis, quod Michael filius Nicolai, Nicolaus filius Michaelis, ac Johannes filius al­terius Michaelis de Kewrthveles alio nomine Malomfelde, per­sonaliter coram nobis constituti sunt confessi in hunc modum, quod licet ipsi, scilicet Michael filius Nicolai et Nicolaus filius Michaelis, prefatum Johannem filium Michaelis racione et pretextu divisionis annotate possessionis Kwrthweles alio no­mine Malomfelde in comitatu Posoniensi existentis in causam convenerint et in eadem causa diucius in lite processerint, tarnen ipsi componentibus et ordinantibus quamplurimis pro­bis et nobilibus viris facto in premisso ad talem pacis et con­cordie devenissent unionem, quod ipsi predictam possessio­nem eorum Kwrthweles alio nomine Malomfelde, in tres rectas et coequales divisissent partes, quarum unam scilicet partem septemtrionalem que penes porcionem possessiona­riam Johannis fily Egidy adiaceret, Johanni filio Michaelis cum suis fratribus uterinis commisissent, alia vero pars vide­licet inferior a parte meridiei adiacens Michaeli filio Nicolai cum suis fratribus cessisset, terciam vero partem que porcioni possessionarie Johannis dicti Hencz similiter a parte meridiei vicinaretur vel contigue adiaceret, Nicolao filio Michaelis similiter cum suis fratribus reliquissent in porciones, cuilibet videlicet eorum suam partem cum omnibus suis utilitatibus et pertinencys quibuslibet ac molendinis et signanter cunctis integritatibus ad easdem porciones pertinentibus assignassent in perpetuum possidendam tenendam pariter et habendam ; voluissent eciam ipse partes, quod ligna ad labores molendi­norum indigencia ydem Michael filius Nicolai et Nicolaus filius Michaelis de ipsis duabus partibus amministrare tene-

Next

/
Thumbnails
Contents