Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára második kötet (Budapest, 1883)

CIL Bathor i István országbíró előtt egy részről a Kaplyon nemzetségbeliek, más részről a kydei nemesek abban egyeznek meg, hogy ha az épen per alatt álló mezörezegei pusztát akár egészen akár részben megnyerik, az közöttük két egyenlő részre osztassék. Buda, 1436. június n. Nos comes Stephanus de Bathor iudex curie domini Si­gismundi dei gracia romanorum imperatoris semper augusti ac Hungarie Bohemie Dalmacie Croacie etc. regis memorie commendamus ; quod Jacobus filius Ladislai et Stephanus filius Ambrosy de Wethes ac Petrus filius Petri de Bagos necnon Lanch filius Michaelis de Karol nobiles de genere Ka­p 1 e n pro se ipsis personaliter, item ipse Jacobus Alberti et Nicolai filiorum Stephani fily Petri condivisionalis, annotatus vero Stephanus Stephani fily, ac Georgy et Michaelis carna­lium, necnon Johannis fily Johannis de dicta Wethes patruelis fratrum suorum, prelibatus autem Petrus de Bagos Ladislai et David filiorum, antelatus siquidem Lanch Bartholomei si­militer carnalis, necnon Johannis et Ladislai filiorum eiusdem Bartholomei patruelium, et Johannis fily Ladislai et Demetry fily Jacobi condivisionalium, item ydem Jacobus Stephanus Petrus et Lanch Pauli et Andrée de Chomokaz similiter con­divisionalium fratrum ipsorum de eodem genere Kaplen per­sonis, quorum omnia onera et quelibet gravamina si ydem temporis in eventu in subscriptis persistere nollent in se ipsos et cunetas eorum hereditates ac bona recipiendo ab una, parte vero ab alia Andreas filius Pauli de Kyde similiter persona­liter, onera vero et quelibet gravamina Georgy fily ac Mathie Simonis et Andrée filiorum Johannis, necnon Pauli et Michae­lis filiorum Ladislai fily Gregory, alterius Ladislai fily Alberti et Anthony fily Andrée de eadem Kyde condivisio­nalium fratrum, necnon aliarum cunetarum generacionum suarum hominum quos presens negocium concernere dinosci­tur, modo simili in se ipsum assumpmendo, coram nobis con­stitua sunt confessi in hunc modum, quod quia in facto cuius­dam predy Mezewrezege vocati in comitatu Zathmariensi siti

Next

/
Thumbnails
Contents