Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára második kötet (Budapest, 1883)
et habiti ipsos communiter concernentis et nunc aput manus alienas existentis in curia regia Iis verteretur, litereque super eodem predio confecte aput ipsius predy et in eiusdem requisicione talem fecissent inter se disposicionem imo fecerunt coram nobis, quod si ipsi dictum predium a dictis manibus alienis per processum premisse litis in eiusdem predy facto mote, in qua scilicet lite se immisceri et intromitti vellent, divina favente clemencia per eorum iura et literalia munimenta in communi expensa in toto vel in parte reoptinere et iuri ipsorum appropriare valerent atque possent, extunc ipsum predium vel aliquam eiusdem partem reoptentam inter se in duas partes dividere deberent et tenerentur, quarum una equalis pars ipsis nobilibus de dicto genere Kaplen, reliqua vero consimilis equalis pars eisdem nobilibus de Kyde cum omnibus utilitatibus et pertinencys quibuslibet, parciumque heredibus et posteritatibus universis cédèrent in porciones perpetuo et irrevocabiliter possidende, harum literarum nostrarum patencium vigore et testimonio mediante. Datum Bude, in festo beati Barnabe apostoli, anno domini Millesimo quadringentesimo tricésimo sexto. Rongált, vízfoltos papíron, hátlapján pecsét nyomaival. Lad. 12. nro. ni/a. cm. Báthori István országbíró egy részről a Károlyiak és Csomaköziek, más részről Dobrachi György és atyjafiai közt, a fenforgó határvillongásokat békebíróilag eligazítja. Bátor, 1436. ang. 23. Nos comes Stephanus de Bathor iudex curie domini Sigismundi dei gracia romanorum imperatoris semper augusti ac Hungarie Bohemie Dalmacie Croacie etc. regis memorie commendamus, quod quia Petrus de Bagus, Johannes filius Ladislai, Lancz Bartholomeus et Demetrius de Karol, necnon Andreas et Paulus fily Johannis de Chamakaz ab una, ac Georgius de Dobrach, Ladislaus filius eiusdem, Michael et Valentinas fily Pauli, Thomas filius Thome, Johannes films eiusdem, Ladislaus filius Ladislai et Johannes filius eiusdem, Vr-